Gens Marcia
Gens Marcia est originis sabinae antiquissimae.
Marciam esse creditur in numerum centum gentium primarum, quas Titus Livius memorat, referendam. Nomen forsitan ortum sit e Sabinorum deo Mavorte vel Mamerte, qui postea est Romanis Mars appellatus.
Istius gentis antiquissimus clarissimusque vir est Ancus Marcius, qui quartus fuit rex Romae. In hoc, eius praenomen Ancus perspicue originem ostendit Sabellam, tamen Marcius nomen in re publica fuit genti cuidam plebeiae, quamquam origo sua certe patricia fuit; nam nonnulli litterati credunt Ancum Numamque fuisse cognatos, quoniam erat uterque nobili genere natus Sabino atque simul sunt in denariis, quos gens Marcia signavit, efficti. Praesertim, est Pallottino opinionem Ancum Marcium nepotem fuisse Numae, id est filium filiae Pompiliae suae atque ignoti cuiusdam viri gentis Marciae.
Illustris gens Marcia discessit se pluribus in brachiis: Reges, qui haud dubie ex Anco duxerunt originem, Coriolani, Philippi, Rutili, Censorini, Tremuli Figulique. Ista gens fuit, sine dubio, maxime gravis in Romanam historiam; viri complures de ea stirpe gesserunt saepe magistratus totam per aetatem rei publicae; gesserunt enim consulata 21. Ex illustribus viris gentis Marciae reminiscuntur:
- Gaius Marcius Coriolanus, V saeculo a.C.n. fuit fortis dux in bello contra Volscos. Anno 493 a.C.n. cepit urbem Coriolos, e qua cognomen suum traxit, atque est quercea corona decoratus. Postea, ob superbiam suam et quia vetuerat frumenti largitiones plebi, Roma exiliatus est; recepto apud Volscos, quos subiecerat, eos in armis ingratam contra patriam duxit ut ulcisceretur. Ubi pervenit ad portas Urbis, est ab implorationibus matris Veturiae uxorisque Volumniae detentus, quae suaserunt ei ad milites revocandos. At Volsci eum proditorem putaverunt, atque capite damnaverunt. Coriolani res gestae sunt narratae in tragoedia eodem nomine Shakespearii .
- Gaius Marcius Rutilus, IV saeculum a.C.n., quater consul fuit; anno 357 a.C.n. cum Gneo Manlio Capitolino Imperioso, anno 352 a.C.n. cum Publio Valerio Publicola gentis Valeriae, anno 344 a.C.n. cum Tito Manlio Torquato Imperioso, et etiam anno 342 a.C.n. cum Quinto Servilio Ahala.
- Gaius Marcius Rutilus Censorinus, IV saeculum a.C.n., consul fuit anno 310 a.C.n. cum Quinto Fabio Maximo Rulliano gentis Fabiae.
- Quintus Marcius Tremulus, IV-III saeculum a.C.n., consul fuit anno 306 et 288 a.C.n. cum Publio Cornelio Arvina , gentis Corneliae.
- Quintus Marcius Philippus, III saeculum a.C.n., consul fuit anno 281 a.C.n. cum Lucio Aemilio Barbula, gentis Aemiliae.
- Quintus Marcius Philippus, III-II saeculum a.C.n., praetor Siciliae anno 188 a.C.n., consul fuit anno 186. Misso Liguris debellandis, qui ausi erant Pisas obsidere, postea eum esse aspere profligatum faucibus Apuanorum montium apud Saltum Marcium, 4.000 amittendo milites, tres signa legionis secundae undecimque sociorum atque maxima pars armorum, quae Romanis obstarunt ne fugerent. Roma redito, efficit ne damnum ultra modum acciperet a clade. Deinde, cum Spurio Postumio Albino egit rege Perseo de Macedonicis militibus a Thracia revocandis; postea consul fuit anno 169 a.C.n. cum Gneo Servilio Caepione; sed in Macedonico bello, debuit imperium cedere Lucio Aemilio Paolo, cuius collega fuit in censuram anno 164 a.C.n.
- Gaius Marcius Figulus, II saeculum a.C.n., consul fuit anno162 a.C.n. cum Publio Cornelio Scipione Nasica Corculo.
- Lupus Gaius Marcius Figulus, II saeculum a.C.n., consul anno 156 a.C.n. cum Lucio Cornelio Lentulo.
- Lucius Marcius Censorinus, II saeculum a.C.n., consul anno 149 a.C.n. cum Manio Manilio.
- Quintus Marcius Rex, II saeculum a.C.n., praetor fuit anno 144 a.C.n., aedificationem curavit aquae ductus Aquae Marciae, qui Romae aquas deducebat ab Anionis valle venientes; consul anno 118 a.C.n. fuit cum Marco Porcio Catone atque ad Galliam Cisalpinam subigendam egit,profligando Stonos, qui occidentalem Tridentinam regionem incolebant [1].
- Lucius Marcius Philippus, II-I saeculum a.C.n., praetor anno 96 a.C.n. fuit, consul anno 91 cum Sexto Iulio Caesare, adversarius fuit asper Marci Livii Drusi, cuius leges abrogare fecit; censor fuit anno 86 a.C.n. fautorque Sullae. Fuit postea sectator Pompei, cui imperium proconsularem tribuendum esse censuit.
- Lucius Marcius Philippus, I saeculum a.C.n., Luci filius, consul fuit anno 56 a.C.n. cum Gneo Cornelio Lentulo Marcellino . Duxit Atiam uxorem, neptem Caesaris matremque illius Gai Octavii qui erit Augustus imperator.
- Lucius Marcius Censorinus, I saeculum a.C.n., triumvir monetalis anno 82 a.C., signavit denarii ex argento Numam Pompilium et Ancum Marcium fingentes; consul anno 39 a.C. fuit cum Gaio Calvisio Sabino.
- Gaius Marcius Censorinus, I saeculum a.C.n., triumvir monetalis anno 88 a.C.n., fecit denarii argentei signare immagines Numae Ancique exprimentes; consul anno 8 a.C.n. cum Gaio Asinio Gallo fuit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius in summario Historiae Romae.
Nexus interni
- Ancus Marcius
- Gentes Romanae
- Index consulum rei publicae
- Reges Romani
- Res Publica Romana
- Roma condita