Jump to content

Fridericus Gulielmus Bessel

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Fridericus Gulielmus Bessel
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Gulielmus Bessel: imago
Fridericus Gulielmus Bessel: imago
Nativitas: 22 Iulii 1784; Minda
Obitus: 17 Martii 1846; Königsberg
Patria: Regnum Borussiae

Familia

Coniunx: Johanna Bessel

Memoria

Sepultura: Q1499598

Fridericus Gulielmus Bessel (natus Mindae in Westfalia die 22 Iulii 1784; mortuus Regiomontii (Borussia Orientalis) die 17 Martii 1846) fuit astronomus mathematicus, et physicus Germanicus.

Diploma doctoratus honoris causa (1811)

Friderico Gulielmo Bessel, secundo magistratus administrationis iuridicialis filio, fuerunt sex sorores et duo fratres, quorum uterque posteribus annis iuristae iudiciis regionalibus praesedit. Fridericus Gulielmus autem, cum eruditionem Latinam non amaret, aetate quattuordecim annorum a gymnasio Mindense abiit.[1]

Bessel deinde cum res mercatorias discere Bremae versaretur, in otio res astronomicas et mathematicas colebat. Primo opere anno 1804, orbitam cometae Halleyani ex datis a Thomasio Harriot astronomo Anglico anno 1607 collectis computavit. Henricus Gulielmus Olbers astronomus Bremensis eum postea maxime promovit et publicationem in periodico astronomico a Francisco Xaverio Zach edito curavit.

Ab anno 1806 in observatorio privato Ioannis Hieronymi Schroeter in Liliarum Valle prope Bremam adiutor adlatus fuit, Carolum Ludovicum Harding sequens. Anno 1810 Fridericus Gulielmus III rex Borussiae dominum Bessel a Gulielmo de Humboldt propositum professorem astronomiae Universitatis Albertinae Regiomontanae nominavit eumque observatorium astronomicum aedificare iussit. Bessel, cum eruditionem academicam non absolvisset, gradu academico eguit, qua re complures professores Universitatis Regiomontii ei ius docendi de disciplina mathematica praebere nolebant. Deinde Carolum Fridericum Gauss auxilio rogavit, qui anno 1811 ei diploma doctoris honoris causa Universitatis Gottingensis providit.

Cum Carolo Gustavo Iacobo Jacobi mathematico et Francisco Ernesto Neumann physico, collegis suis collaborantibus, eruditionem studentium reformare temptavit; exitus huius reformationis Scholam Regiomontanam appellabatur. Bessel semper opinionem valde modernam habuisse Carolus Rosenkranz, rector universitatis Regiomontanae, in laudatione post mortem dixit, omnis, quod universitatibus mediaevalis sit refutavisse.

Bessel multis cum claris scientiarum peritis commercium epistularum habuit, inter eos Carolus Ernestus de Baer, Ioannes Franciscus Encke, Carolus Fridericus Gauss, Alexander de Humboldt, Henricus Gulielmus Olbers, et Fridericus Georgius Wilhelmus Struve.

Bessel multarum societatum scientiarum sodalis fuit, inter quas Academia Scientiarum Borussica Berolini, Academia Scientiarum Petropolitana, Academia scientiarum Boica Monaci, Academia Scientiarum Francica Lutetiae, Regia Academia Scientiarum Suecica Holmiae, Societas Regia Scientiarum Upsaliensis, Regalis Societas Londini, Regalis Societas Edinburgensis, Academia Regia Disciplinarum Nederlandica Amstelodami, et Societas Philosophica Americana Philadelphiae. Fridericum Gulielmum Bessel semper admirando Rex Borussiae Fridericus Gulielmus IV se in modo a Bessel proposito pingi iussit, imaginem parvo sub morte donavit.

Friderico Gulielmo Bessel uxorique suae, Ioannae, filiae Caroli Godofridi Hagen professoris Regiomontani, quinque liberi fuerunt, tres filiae duoque filii, quuorum uterque ei morte antecessit. Posteri notabiles fuerunt Adolphus Erman Aegyptologus et Ericus Bessel-Hagen mathematicus.

Bessel in observatorio suo die 17 Martii 1846 obiit morbo fibrosi retroperitoneali seu morbo Ormondiensi laborans.[2]

Adeptiones scientificae

[recensere | fontem recensere]
Observatorium Regiomontanum circa 1830

Bessel ab anno 1807 ex observationibus ab Iacobo Bradley astronomo regali Grenovicense XVIII saeculo factibus catalogum stellarum generavit, quam cum titulo Fundamenta Astronomiae anno 1818 publicavit.[3] Pro hoc opere magnitudines effectuum astronomicorum praecessionis ac nutationis terrae, aberrationis lucis et refractionis atmosphaericae exactissime computare necesse fuit. Iam antehac pro computatione praecessionis et progrediendi aequinoctium Academia Scientiarum Borussica Bessel praemium mandavit et eum sodalem suum nominavit, praeterea praemium Lalandium academiae scientiarum francicae pro tabulis refractionis cepit.

Observatorio anno 1813 instituto, Bessel tredecim annos laborem magnum positionum cunctarum stellarum declinatione inter –15° ad +45° usque ad magnitudinem nonam determinandarum adivit, in summa septuaginta quinque milium stellarum. Maximilianus Weisse astronomus Cracoviensis posterioribus annis ex his datis catalogum fecit.[4]

Bessel novam rationem dinumerandi umbrae locum et tempus defectionum solis ac lunae invenit, quantitatibus geometricis utens, quae elementa Besseliana nunc nominantur.

Anno 1838 Bessel primus astronomus spatium unius stellae ad systematem solarem determinavit cum methodo a Galilaeo Galilaei iam anno 1632 proposita, telescopio praecipuo ab Iosepho de Fraunhofer confecto, heliometro nominato, utens. Pro hoc opere stellam sexagesimam primam constellationis Cygni elegit, quod hanc stellam magnitudinis septimae ex omnibus stellis quae videri possunt magna propria velocitate motis unam e proximis esse coniecit. Illius stellae spatium ad systema solare ad circa decem annos luce mensus computavit. Hoc cum clarissimo opere suo theoriam heliocentricam Nicolai Copernici denuo probavit.

Bessel anno 1844 stellas in constellatione Canis maioris Sirium et Procyonem in constellatione Canis minoris in motu proprio perpaucas enormitates habere notavit, hoc eventum cum praesentia corporum, quae videri non possunt, in propinquitate illarum stellarum explicavit. Postea annis 1862 et 1896 illae stellae, quae sunt pumiliones albae, primum repertae sunt.

Mathematica et physica

[recensere | fontem recensere]
Pittacium cursuale cursus publici germanici foederalis cum grapho functionis Besseli (1984)

Pro disquisitione orbitarum corporum caelestium Bessel cum aequationibus differentialibus, quae hodie multimodis utendis ut functiones Besseli appellantur, laborabat. Plerumque mathematicam in rebus astronomicis ac physicis adhibuit, sed res mathematicas puras vix colebat.

Bessel cum instrumento, e suo cogitatione ab Ioanni Georgio Repsold Hamburgensi mechanico facto, longitudinem penduli exacte una secunda oscillandi mensuravit. Cum eo penduli instrumento anno 1835 Berolini determinavit exactissime longitudinem pedis borussiae, quae legitima longitudinis mensura in Regno Borussiae anno 1839 instituta est. Eodem cum instrumento qualitatem materiae spatium penduli afficere posse inquisit, sed non variationem detegere potuit. Eo modo legem physicum aequalitatis massae inertis ac massae gravis ad maiorem subtilitatem confirmavit.

Alias operes utilissimas in duabus disciplinas physicae gessit. In optica novum rationem ad distantiam focalem lentis ac systematis lentum determinandum invenit; ex theoria trabis positiones optimas pro trabem sustinendo, quas puncta Besseli nominantur, ut deflectio ad superficiem trabis ad minimum teneatur, computavit.

Bessel anno 1830 ad mensuram geodeticam in Borussia orientali elaborandam mandatus est, ut catenae triangulationum germanicae ad illas Russicas adiungebantur. Hoc coeptum mensuram graduum meridianam exercuit, in situ finali australi prope ab Elbinga et septentrionali in urbe Memela coordinates astronomicas exacte cepit. Cum datis complurium mensurarum graduum dimensiones telluris, quae corpus formae sphaeroidi est, anno 1841 computavit: longitudines semiaxis maioris atque minoris et spatium de polo telluris ad lineam aequatorialem in superficie telluris. Haec data, ellipsoidum Besseli in disciplinis scientiarum telluris vocatum, diu fuerunt fundamentum cartographiae.

Xyletinus besseli Alekseev & Bukejs, 2019, species coleopterorum fossilium periodus Eocaenae, in succino Baltico in Sambia inventa, in eius honorem nominatur.[5]

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. I. A. Repsold: Friedrich Wilhelm Bessel. Astronomische Nachrichten 210 (1919), 5028: 163.
  2. Neque cancre colorectali, ut saepe scribebatur: E. Neumann-Redlin von Meding, Vor 150 Jahren: die Beschreibung der Retroperitonealfibrose, der „Ormond’schen Erkrankung“, am Krankheitsbild F. W. Bessels (1784–1846). Der Urologe (B), Vol. 36 (1996), 378–82.
  3. Editio cum consilione Gulielmi Olbers in lingua Latina, Carolus Ludovicus Struve philologus conversionem fecit.
  4. Maximilianus Weisse: Positiones mediae stellarum fixarum in Zonis Regiomontanis a Besselio inter −15° et +15° Declinationis observatarum, ad Annum 1825 reductae. Petropoli 1846.
    Positiones mediae stellarum fixarum in zonis Regiomontanis a Besselio inter +15° et +45° declinationis observatarum, ad annum 1825 reductae. Petropoli 1863.
  5. Vitalii I. Alekseev & Andris Bukejs (2019), "Two new species of Xyletinus Latreille (Ptinidae: Xyletininae) in Eocene Baltic amber." Zootaxa 4668 (4).

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Gulielmum Bessel spectant.