Formula:PaginaMensis/Decembris 2022
Maria Antonius Carême, denuo Antoninus Carême (Lutetiae anno fere 1783 natus; ibidem mortuus die 12 Ianuarii 1833) fuit coquus Francicus.
Praenominibus Marie-Antoine baptizatus est ad honorem virginis Mariae et fortasse Mariae Antoniae Franciae ab anno 1774 reginae. Ita libros suos usque in annum 1822 M. A. Carême de Paris subsignavit, sed ab anno 1828 nomen Antonin Carême de Paris, antiquitatis fortasse redolentem, maluit (vide imaginem).
Filius pauperum, fratribus sororibusque aut quindecim aut quinque et viginti, Maria Antonius Carême Lutetiae natus est ad viam pontonis (rue du Bac) inter tuguria constructorum inter quos pater laborabat: eo mater subito doloribus prehensa fugerat. Filio annum decimum agente pater cenam apud cauponem prope portam Cenomannicam moenium Parisiensium (barrière du Maine) praebuit, deinde "i bene, filiole" ait, verbis utens quorum puer semper meminit, "hunc per mundum negotia bona sunt: familiam nostram miseriis datam et inter eas morituram relinque: hoc tempus multas fortunas offert: qui spiritús tantum habeat fortunam capere poterit, ac tu habes. Alicubi aut nocte aut mane bona domus te forsitan recipiat: i cum donis tibi a Deo datis".Nocte superveniente refugium apud ganearium petivit. ...