Eugenius Corecco
Eugenius Corecco (natus die 3 Octobris 1931 in Airolo in Helvetiae pago Ticino; Lugani cancro die 1 Martii 1995 mortuus) iuris canonici peritus, fuit a die 5 Iunii 1986 usque ad mortem Lugani episcopus (Dioecesis Luganensis).
Vita
[recensere | fontem recensere]Corecco die 2 Octobris 1955 presbyter ordinatus est. Romae apud Pontificiam Universitatem Gregorianam, Monaci, ubi iuris canonici doctoris insigne consecutus est, et Friburgi studuit. Anno 1969 iuris canonici professor apud universitatem Friburgensem factus est.
Episcopus die 29 Iunii 1986 consacratus est Lugani, ubi die 27 Aprilis 1992 Istituto Accademico di Teologia condidit, quod institutum iam insequenti anno a Sancta Sede in facultatem universitariam theologiae mutatum est.
Rara cancri specie Corecco die 1 Martii 1995 obiit et Lugani in ecclesia Sacro Cordi Iesus dicata sepultus est. Sententia apostolica eius erat: In omnibus aequitas quae est Deus
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Commentatio in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- "Curriculum vitae" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |