Educatio Romana
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
In antiqua Romana civitate, cives educationem magni aestimaverunt quae, crediderunt, societatem leviter laborare passa est. Re vera Romani rationem disciplinae quae etiam nunc adhibetur late hodie invenerunt. Et pueri et puellae disciplinam receperunt, sed modus et summa huius disciplinae statu et genere hominis in societate determinata sunt. Varia ergo exemplaria ludorum fuerunt, descripta causa usus diversorum classium. In adulescentia, omnes liberi principali ludo ad duodecimum annum adfuerunt, postea aliqui iuvenes opulenti grammatico ludo adfuerunt. Porro iuvenes qui publicos honores quaesiverunt suas eruditiones ludo rhetoricae promoverunt, grammatico ludo confecto.
Ludus Principalis
[recensere | fontem recensere]Ab anno sexto ad annum duodecimum et pauperes et opulenti liberi principali ludo adfuerunt. Antiquis annis Reipublicae Romanae hae scholae solis liberis illarum familiarum fuerunt quae conducere privatos educatores potuerunt, sed denique Romani publicum beneficium plebeis creaverunt. Hi discipuli ab magistris in ludis docti sunt. Primum discipuli alphabetum memoria tenuerunt. Deinde haec ars Romanis legibus legendis probata est quod ludi libros non habuerunt. Hodierna peritia librorum ligatorum spinis nondum vulgaris fuit, et legere ab voluminibus in classibus cum multis discipulis difficile fuit. Ubi potuerunt, discipuli se scribendo in tabulis cerae stilis exercuerunt. Ultima academica in principali ludo docta est mathematica fuit, quae abaco instructa est. Ad has academicas materias, discipuli res determinatas genere cognoverunt. Pueri se luctando et gladiis pugnando et natando exercuerunt. Contra puellae artes quae suis posteris vitis necessariae fuerunt didicerunt, exemplorum gratia suere et coquere et iuvare familiam. Tempus in ludo principali sex annos tetendit. Post hanc educationem puellae nubere viris senioribus et curare familias solitae sunt. Cursus qui habere adulescens cupivit et opes familiae proximam partem vitae pueri determinaverunt. Educatio finivit huc plurimis ex pueris plebeiis.
Ludus Grammaticus
[recensere | fontem recensere]Familiae divites suos iuvenes ad grammaticum ludum receptum provectas scholas de linguis Latinis Graecisque doctas ab grammatico miserunt. Quod plurimi ex magistris in Romano regno servi Graeci capti ab Romano exercitu in victoriis militaribus sunt, Romana educatio cultura Graeca magnopere motum est. Discipuli in grammatico ludo etiam Graece docti sunt ut possent uti ambas linguas scholis perfectis. In classe, discipuli litteras claras legerunt et grammaticae studuerunt ut postea lingua sollertius uti possent. Haec disciplina tres annos duravit.
Ludus Rhetoricae
[recensere | fontem recensere]Post ludum grammaticum praeclari et divites iuvenes nati sedecim annos adesse electo ludo rhetoricae potuerunt si habere honores publicos cupiverunt. Iterum momentum Graecum apparet. In talibus ludis quisque discipulus modum oratoris Graeci unius quem admiratus est investigavit et exploravit quod magistri crederent oratores Graecos praebere optima exempla orationis illo tempore. Deinde discipuli disceptationes construxerunt usi modis suorum oratorium pro exemplaribus ut se disputando exercerent. His oratoribus investigatis, discipuli paratiores fuerunt suis cursibus publicis futuris. Artes quas officium publicum postulavit et ludus rhetoricae docuit persuasio et accurate loqui et logite cogitare fuerunt. Si iuvenes has artes discerent in ludo, fruterentur prospera fortuna in suis posteris cursibus. Post duos annos discipuli ludum rhetoricae perfecerunt et togas viriles sumpserunt. Togis virilibus receptis, hi discipuli iam nati duodeviginti annos postremo suam educationem confecerunt et in societatem intrare potuerunt.
Educatio: Publica et Privata
[recensere | fontem recensere]Romanus ludus magnopere inter divites et pauperes liberos distulit. Opulentae familiae privatos educatores suis liberis conduxerunt sicut antiquis annis Reipublicae Romanae. Hi educatores sicut magistri in ludis Graeci servi conducti causa liberis docendis sunt. Haec privata propinquitas inter educatorem et discipulum indulsit latius argumentis explorandis quam in publico ludo. Contra pauperrimae familiae filios sequi suos patres et filias sequi suas matres coegerunt quod praebere aut privatos educatores aut ludos potuerunt. Ita hi liberi res eventibus cotidianis observandis didicerunt.
Famae Scholae
[recensere | fontem recensere]Romani ludi, sicut hodierni ludi, prima luce inceperunt et intermissione merendae substiterunt. Hac intermissione liberi domum iverunt esum et post merendam ad ludum ut resumerent scholas rediverunt. Romanus ludus sub crepusculum cotidie et per omnes dies hebdomados tetendit. Tamen Romani plures ferias quam hodierni quibus non ad ludum iverunt celebraverunt. Dum ad ludum erant, magistri discipulis flagella per diem minati sunt ne errata in opera facerent. Ita discipuli timore laboraverunt quod magistri crediderunt timorem esse optimum incitamentum discendo. Dissimilia hodiernis, aedificia non ludis solis exstiterunt. Hi ludi saepe ab aliis partibus tabernae separatae velo solo sunt.
Disciplina Romana educationis, quae exemplar hodiernae disciplinae creavit, ex tribus gradibus scholarum constitit et quisque sequens gradus difficilior et specialior fuit. Omnes liberi ludo principali adfuerunt in adolescentia sed soli opulenti iuvenes cum magnis expectationibus grammatico ludo et ludo rhetoricae adfuerunt. Ita iuvenes qui grammaticum ludum et ludum rhetoricae perfecerunt meliores cursus, saepe in re publica Romana, post ludum habuerunt. Dedicatione et opera diligentes iuvenes qui potuerunt emere has scholas remunerati sunt. Plebes pauper infeliciter etiam hanc occasionem raro datae sunt.[1][2][3][4][5][6][7][8][9]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ http://www.crystalinks.com/romeducation.html
- ↑ http://www.mariamilani.com/ancient_rome/ancient_roman_schools.htm
- ↑ https://web.archive.org/web/20091106020821/http://www.the-romans.co.uk/education.htm
- ↑ https://web.archive.org/web/20101104025126/http://www.jaysromanhistory.com/romeweb/WRITERS/art3.htm
- ↑ http://www.buzzle.com/articles/ancient-roman-education.html
- ↑ http://www.historylearningsite.co.uk/roman_education.htm
- ↑ http://www.roman-empire.net/society/society.html
- ↑ History of the Language Sciences
- ↑ History Learning Site
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Isocrates, De permutatione
- Quintilianus, De institutione oratoria
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Bonner, Stanley Frederick. Education in Ancient Rome: From the Elder Cato to the Younger Pliny. Berkeley: University of California, 1977. Print.
- Henri Irénée Marrou, Histoire de l'éducation dans l'antiquité, Seuil, 1948