Jump to content

Domus culturae

E Vicipaedia
Domus Culturae Rusticorum in vico Dajipu communis Huangshi provinciae Hubei Sinarum

Domus culturae (Russice Дом культуры), saepissime palatium culturae (Russice Дворец культуры ; Sinice 文化宫, wénhuà gōng), fuit quodlibet multorum aedificiorum sodalitatum in Unione Sovietica et in reliquo Bloc Orientalis. Quaeque domus culturae fuit institutum multis generibus oblectamentorum relaxationis studiorumque dicatum: artes, artes athleticae, conlectionis, etc., et unicuique domui culturae fuerunt camerae pro multis generibus talium industriarum adhibitae. Bibliothecae publicae aliquando in domu culturae statutae sunt; exempli gratia, in Monchegorsk. Domus culturae aliquando sodalitates appellatae sunt, sed eis non fuerunt sodales rite adscripti.

Nexus interni

Vicimedia Communia plura habent quae ad domus culturae spectant (Palaces of culture, Houses of culture).
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!