Jump to content

Daniel Defoe

E Vicipaedia
Daniel Defoe, scriptor et diurnarius

Daniel Defoe (natus Foe anno 1660 Bristolii – mortuus est die 26 Aprilis 1731 Londinii) fuit scriptor de re politica Anglica, qui praeclarus est inter alia propter opus eius Robinson Crusoe. Illuminismo favebat et litteras Anglicas mythistoriis aperuit.

Monumentum pro Defoe, Bunhill Fields

Filius candelarii divitis pro cursu ecclesiastico destinatus Londinii commerciis studere maluit. Itinera negotiatoria fecit in Franciam et Hispaniam sed in mercando ob politicas litterariasve res dissipatus anno fere 1692 se decoxerat. Quas peritias in commentatione »Essay on projects« (impressa haud ante 1698) explicabat, in qua insuper sapientia magna curam statalem pro nationalibus mensis argentariis, assecurationibus publicis, aerariis comparsorum, amentium valetudinariis etc. praeconabatur.

Tunc pro rege Gulielmo III, quem voluntarie post escensionem adiutabat, carmen satiricum »The trueborn Englishman« (1741) pepigit avertens concursus adversarios contra regem propter eius originem peregrinam. Scriptis arguebat Anglos ipsos populum miscellum esse. Cum rege mortuo persecutiones contra sic dictos Dissentientes in Ecclesia Anglicana renovarentur, facete in opere »The shortest way with the Dissenters« (1702) glorificavit necem regiam protestanticorum efficacem olim in Francia. Defoe pompatus est in carcerem missus est; opprobrium publicum autem revera triumpho erat. In carcere periodicum »Review« exarare coepit, cuius symbolae a membris societatis flagitiosae cuiusdam scriptae esse dicuntur. Lectoribus multis Daniel Defoe censuit alia periodica hebdomadaria moralia esse fundanda. Crumina aegrotante semper inter conscientiam propriam et bonam ministerii volunatem titubare coactus est. Cum ageretur de unione inter Angliam e Scotiam Defoe mediatoris munere sollerter functus est. Immortalitatem autem scriptoris attulit operis »The life and strange surprising adventures of Robinson Crusoe of York« editio anno 1719, quod Ioannes Iacobus Russavius superexaltans litteras adulescentibus omnibus aptissimas extulit. Ibi praesertim de animo uniuscuiusque perficiendo agitur quae omnia sine auxilio peregrino fieri possint. Quamquam ibi varia secundum historiam Alexandri Selkirk de naufragio ad Insulas Ioannis Ferdinani ficta sunt, nucleus autobiographicus negari non potest: Defoe, agens in rebus pro rectione antea usque inimica se virum solitarium et crebro periclitantem habuit. Mythistoria citata in multos sermones Europaeos et non Europaeos conversa est imitationes usque saeculum XIX gignens. Danielis Defoe ceterae historiae captantes sive mysteriosae et anticae et posticae (e.g. »Captain Singleton«) in oblivionem ceciderunt.

Omnium operum collectionem iam auctor ipse anno 1705 paraturus erat; tamen diu prelo mandata sunt ista opera magna pauca e.g. »History of the union of Great Britain« (1709; cum biographia domini Chalmer anno 1786) et »Novels« (cum biographia Gualterii Scott Edinburgi 1810). Opusculum »Complete English gentleman« non ante 1890 impressum editum est.

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
"A Journal of the Plague Year" Londini: E. Nutt, 1722

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Paula R. Backscheider, Daniel Defoe: His Life. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1989
  • P. N. Furbank, W. R. Owens, A Political Biography of Daniel Defoe. Londinii: Pickering & Chatto, 2006
  • P. N. Furbank, W. R. Owens, The Canonisation of Daniel Defoe. Novo Portu: Yale University Press, 1988
  • P. N. Furbank, W. R. Owens, Defoe De-Attributions: a critique of J. R. Moore's "Checklist". Hambledon. ISBN 1-85258-128-7
  • J. R. Moore, Checklist of the Writings of Daniel Defoe. Bloomington: Indiana University Press, 1960
  • John Richetti, Life of Daniel Defoe: A Critical Biography. Oxoniae: Blackwell, 2005

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Danielem Defoe spectant.