Dalek
Dalek est hostis notissimus in Doctor Who, spectaculo televisifico Britannico. Progenies Dalekorum creata est ab Davro,[1] ex progenie Kaledorum.[1] Daleki saepe "Extermina!" clamant, et gentes civitatum aliarum occidere conantur. Terentius Nation, auctor qui notionem Dalekorum excogitavit, affirmavit Dalekos exemplum Nazistarum esse.
Origo Dalekorum
[recensere | fontem recensere]Expositiones originis Dalekorum significanter se dissentiuntur, sed secundum historias plurimas, Daleki indigenae sunt planetae Skaro.[1] Multo enim ante ortum Dalekorum, erant progenies bipedalis placida, quibus nomen erat "Kaledi". Postquam, vel propter periculum belli nuclearis,[2] vel causa consilium consideratum,[3] Kaledi mutati sunt in forma deformi et roseum, ac in cortice metalli conclusi. Dehinc nomen sibi fuit 'Daleki'.
Forma corporea
[recensere | fontem recensere]Daleki cortex divisus est in tres partes: convexum vel caput, pars media vel collum, et basis. Dalek, instar Cyclopis, oculum singulum habet in convexo, quem adjunctum est virga vel stipula (Anglice stalk). In parte media Dalek tenet duos armas: laevus pistolium energiae noxiae, et dexter bracchium longum ("manipulator arm"), quod similis est instrumento vacuandi latrinarum.
Persona
[recensere | fontem recensere]Dalekorum cultura est valde collectivistica(en), ita Daleko singulo non decet tenere cogitata propria. Finis Dalekorum est simpliciter opponere, vincere ac totaliter consumere omnes alias progenies.