Jump to content

Curnonsky

E Vicipaedia
Wikidata Curnonsky
Res apud Vicidata repertae:
Curnonsky: imago
Curnonsky: imago
Curnonsky: subscriptio
Curnonsky: subscriptio
Nativitas: 12 Octobris 1872; Andecavis
Obitus: 22 Iulii 1956; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: Maurice Edmond Sailland

Curnonsky (Andecavis natus die 12 Octobris 1872; mortuus Lutetiae die 22 Iulii 1956) fuit scriptor de re cibaria et ganeo. Vero nomine Maurice Edmond Sailland baptizatus, fere semper agnomine semi-Latino, semi-Russico ("Curnonsky": cur non?) appellatus est, a se anno 1893 inventum, quod denuo tunicam Nessi suam nuncupavit.

Matre ipso partu mortua, patre effugiente, Andecavis sub tutela aviae educatus est, unde annum agente duodeviginti cum eadem Lutetiam profectus est ad collegium Stanislas frequentandum; frequentabat et cabaretum Le Chat noir et Alphonsum Allais Georgiumque Auriol cognoscebat. Commentationes narrationesque ab anno 1893 diariis et hebdomadariis submittebat, inter quae La Vie parisienne, Comœdia, Le Journal, Le Matin. Ab anno 1899, sicut Colette Marcellusque Boulestin aliique nonnulli, mythistorias parabat quos Willy sub nomine suo divulgaverit. Domum cum Paulo Ioanne Toulet annis insequentibus partitus est, cum quo mythistorias tres composuit, nomine "Perdiccas" subscriptas. Anno fere 1900 post Expositionem universalem ad Sinas cum aliis diurnariis profectus est, ubi gastronomiam Sinensem primum degustavit, atque postea "gaudium fructus sum" confessus est "dum admirabilem illam artem coquinariam explorabam quae sola cum nostra comparari potest".[1]

Curnonsky (prima acie ad dextram) et Rouff cum aliis peregrinatoribus cavernam Les Eyzies visitantes. La France gastronomique: Périgord (1921) p. 98

Editionem seriei La France gastronomique cum Marcellus Rouff anno 1921 incepit. Illi ambo, Francia hexagonali percursa, usque in 1928 volumina duodetriginta de provinciis singulis ediderunt; quibus expeditionibus, ab ipso Curnonsky gastronomades nuncupatis, modum peregrinationum gastronomicarum inceperunt.[2] Eodem anno Curnonsky "princeps gastronomorum" electus est. Anno insequenti cum Rouff aliisque Academiam gastronomorum Francicam condidit; constitutionem anno 1938 Societatem gastronomorum Belgicam inter primos suaserat. Libellos condidit La France à table anno 1934, praecipue peregrinatoribus utilis sicut et series La France gastronomique; insuper libellos Cuisine de France anno 1947, qui etiam hodie sub titulo Cuisine et Vins de France produnt.

Scripta selecta

[recensere | fontem recensere]
Curnonsky Ier ("Curnonsky, primus huius nominis"), Academiae gastronomorum praeses nuper electus: delineatio satyrica a Gassier in diario Paris-Soir die 7 Decembris 1927 edita
Libri
  • 1933 (cum Austin de Croze) : Le Trésor gastronomique de la France
  • 1935 (cum Marcel E. Grancher) : Lyon capitale mondiale de la gastronomie. Lugduni: Éditions Lugdunum
  • 1948 : A travers mon binocle: cahiers d'un mercenaire de lettres. Lutetiae: Albin Michel
  • 1953 : Cuisine et vins de France
  • 1958 (René Chauvelot, praef.) : Souvenirs littéraires et gastronomiques. Lutetiae: Albin Michel
Mythistoriae cum Paulo Ioanne Toulet scriptae
  • 1899 : "Perdiccas", Le Bréviaire des courtisanes
  • 1900 : "Perdiccas", Le Métier d'amant
  • 1907 : Demi-Veuve
Series librorum libellique periodici
  • 1921-1928 (cum Marcel Rouff) : La France gastronomique: guides des merveilles culinaires et des bonnes auberges françaises. 28 voll.
  • 1934 (cum aliis) : La France à table
  • 1937 (cum Madeleine Decure) : Cuisine de France, mox Cuisine et Vins de France
  1. J'ai eu la joie de découvrir l'admirable cuisine chinoise (la seule qui se puisse comparer à la nôtre: Cur, "La cuisine 'simple' et la cuisine africaine" in Paris-soir (26 Maii 1929) p. 5
  2. Jacinthe Bessière, "Manger ailleurs, manger « local » : la fonction touristique de la gastronomie de terroir" in Espaces, tourisme et loisirs n° 242 (2006) pp. 16-21

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]