Jump to content

Contra Timarchum

E Vicipaedia

Contra Timarchum (Graece Κατὰ Τιμάρχου) est oratio anno 346 exeunte aut 345 a.C.n. ineunte ab Aeschine oratore Atheniensi apud iudices Areopagi habita, qua oratione Timarchum, Demosthenis in rebus publicis socium, indignum qui populum in coetibus adloqueretur renuntiari studebat.

De argumento

[recensere | fontem recensere]

Hoc censorium praeiudicium adversario denuntiarat[1] quia eum impedire volebat, ne se proditionis in recenti legatione ad Philippum regem accusare posset. Nam lex Solonis iubebat qui corpore suo commercium exercuissent aut bona paterna dissipassent eos ab oratorum tribunali arcendos esse.[2] Qua de causa, Aeschines Timarchum impudicum et prodigum depingit, magis ex rumore et fama quam ex testimoniis aut factis probatisː nonne deam esse Famam dixerunt poetae?[3] Itaque ipsos iudices testes sibi esse eorum quae adlegat quia eadem audierunt contendere non dubitat.[4]

Haec oratio fons maior de homosexualitate Graeca habetur, in primis illa parte cum de venalibus voluptatibus multo diversam sententiam se ferre adfirmat quam de Aristogitonis Harmodiique amore aut Patrocli et Achillis.[5] Nam ipse Aeschines se pulchros adulescentes amasse fatetur atque etiam poemata eis dedicasse quae recitaturos adversarios apud iudices praesentit.[6]

Demosthenem quoque qui Timarcho adstabat contumeliosis verbis increpabat (effeminatum esse eum iudicabat.[7]) Ut qui actor tragicus fuisset atque poesi delectabatur eruditione cum adversariis certabat nec tantum Homerum (de Patroclo et Achille) sed etiam Euripidem et Hesiodum media oratione recitabat.[8] Non minus eruditus quam Demosthenes videri volebat[9]

E posteriore Demosthenis oratione accepimus Timarchum iudicum sententia politicis iuribus spoliatum esse (ἀτιμία).[10] In apologia posteriore,[11] Aeschines hanc orationem apud iudices memorabat tamquam hortationem ad bonos mores civitati utilem gratamque quia adulescentes a corruptione tegebat.

  1. 2ː ἐπήγγειλα αὐτῷ τὴν δοκιμασίαν ταυτηνί = hoc eum censorio iudicio reum feci (Didot). Cf. ibidem 32.
  2. 19-32. Paragrapho 20 dicitː μηδὲ γνώμην εἰπάτω μηδέποτε μήτε ἐν τῇ βουλῇ μήτε ἐν τῷ δήμῳ, μηδ᾽ ἂν δεινότατος ᾖ λέγειν Ἀθηναίων. ἐὰν δέ τις παρὰ ταῦτα πράττῃ, γραφὰς ἑταιρήσεως πεποίηκε καὶ τὰ μέγιστα ἐπιτίμια ἐπέθηκεν = sententiam nec apud senatum nec apud populum dicat ne disertissimus quidem homo. Si aliter fecerit actionem ἑταιρήσεως creavit et maximas poenas indixit. Cf etiam In Androtionem 30-32.
  3. 128-9. Hunter, Virginia (1990). "Gossip and the Politics of Reputation in Classical Athens". Phoenixː 299-325, in primis p.302.
  4. Quae argumenta postea Demosthenes in ipsum Aeschinem vertit (De falsa legatione 240-6).
  5. 132-151. Par. 137 dicitː ὁρίζομαι δ᾽ εἶναι τὸ μὲν ἐρᾶν τῶν καλῶν καὶ σωφρόνων φιλανθρώπου πάθος καὶ εὐγνώμονος ψυχῆς, τὸ δὲ ἀσελγαίνειν ἀργυρίου τινὰ μισθούμενον ὑβριστοῦ καὶ ἀπαιδεύτου ἀνδρὸς ἔργον.
  6. 135-6.
  7. 131 et 167. Jean-Noël Allard, "Démosthène efféminé: "l’assignation à contre-genre" comme instrument de persuasion", Revue historique 2018ː 3-22.
  8. Jean-Fabrice Nardelli, "Citations épiques chez les orateurs attiques : le cas d'Eschine", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 2003ː 355-377.
  9. 141.
  10. De falsa legatione 240.
  11. De falsa legatione 180.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]