Jump to content

Contra Ctesiphontem

E Vicipaedia
Versio Latina et manuscripta Leonardi Bruni (medio saec. XV).

Contra Ctesiphontem vel In Ctesiphontem (Graece κατὰ Κτησιφῶντος) est longissima oratio iudicialis aestate anni 330 a.C.n. ab Aeschine oratore coram iudicibus habita, qua oratione Ctesiphontem specie accusabat quod multos ante annos decretum coronam auream Demostheni conferens contra leges tulisset, revera omnem Demosthenis vitam et res gestas publice damnari sperabat[1]. Cui Demosthenes oratione de Corona respondit. Utraque oratio publicata est quia altera pro Macedonibus partium, altera Macedonibus infestarum partium opiniones divulgabat quae tum Athenis inter se contendere non desierant. Itaque magnus concursus hominum illorum praeclarorum oratorum audiendorum cupidi coierant[2]. Quia ne quintam quidem partem suffragiorum rettulit decem minarum multa Aeschini indicta est. At ille in exsilium proficisci maluitː intellexerat enim quae in re publica gesserat a civibus suis improbari.

Non in omnibus numeris eadem oratio apud iudices habita esse videtur atque hodie eam legimus. Ad publicationem aliquantum rescripta est quia agens nondum argumenta adversarii cognosset. Eruditi etiam nonnulla vestigia orationis quam Aechines circa 336 scripsisset cognoscunt in oratione nobis tradita.

De causa et iudicio

[recensere | fontem recensere]

Causam Cicero paucis verbis ita finiebatː "Cum esset lex Athenis, ne quis populi scitum faceret ut quisquam corona donaretur in magistratu prius quam rationes rettulisset; et altera lex, eos qui a populo donarentur, in contione donari debere; qui a senatu, in senatu, Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque refecit pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque donatio fieret in theatro populo convocato, qui locus non est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, eum donari virtutis ergo benevolentiaeque quam is erga populum Atheniensem haberet. Hunc igitur Ctesiphontem in iudicium adduxit Aeschines quod contra leges scripsisset, ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem".[3]

Nam paulo post pugnam ad Chaeroneam commissam Demosthenes a tribu sua Pandionida reficiendis muris curator factus erat atque simul fiscum feriale administrabat. Tum Ctesiphon decretum de corona insignem Demosthenis amorem erga patriam extollens in bule scripsit. Ibi quidem comprobatum est sed antequam populi suffragiis in ecclesia submitteretur Aeschines actionem apud thesmothetas (γραφὴ παρανόμων) iniit arguens quod Demosthenes de rebus in magistratibus gestis nondum rationem reddidisset. Ita Ctesiphontis decretum irritum fecit (circa 336 a.C.n). Cur post sex annos, tum cum Demosthenes iam omnes rationes debitas reddiderat lis tandem ad iudices venerit incertum est[4] sed causae sine dubio politicae fuerunt etiamsi initio Philippi morte fortasse dilatum est iudicium. Certe tum thesmothetae reo et accusatori iudices multos e populo sorte ductos (heliastas) dederunt, quos ambo oratores 'Athenienses' potius quam 'iudices' adloquuntur quia velut pro toto populo sedebant. De sua recenti historia iudicabant cives Athenienses atque de hominibus qui eam fecerant. Ob calamitates a civitate perpessas et libertatem amissam sperabat Aeschines Demosthenem damnatum iri. Sed qui Macedonibus infesti erant adhuc Athenis vigebant, quod Hyperides manifestum fecerat Philocratem, funestae pacis auctorem, e civitate fugans. Et Demosthenes facile absolutus est, quo iudicio Aeschinis consilia politica damnabantur.

Oratio sic disposita estː

  • Exordium (1-8)ː democratiae nisi per leges constare non possunt et iudices sunt legum custodes.
  • Refutatio (9-48)ː decretum quod Ctesiphon tulerat contra leges factum est. Nam lex vetat coronam magistratui decerni antequam de rebus in officio gestis rationem reddiderit. Praeterea eadem lex iubet istud coronae genus in ecclesia proclamandam si a populo collata sit, in buleuterio si a bule, non quidem Dionysiis in theatro coram hominibus e tota Graecia venientibus. De hoc quidem recte dixisse Aeschines videtur etiam si consuetudo a lege iamdiu discessisse poterat[5].
  • Narratioː deinde demonstrat omnia Demosthenis consilia civitati pessima fuisse et argumentationem in quattuor tempora dividitː 1) tempus Philocratis pacis et legationum (54-78), 2) tempus inter pacem et bellum renovatum, in primis quae ad Euboeas res pertinent (79-105) 3) Amphissa a Philippo expugnata, societas cum Thebanis, clades apud Chaeroneam (106-158) 4) quae post Chaeroneam gesta sunt (159-167).
  • Variaː originem et mores adversarii vituperat (168-176), praemiis publicis saepe indignis conlatis parcendum esse (177-188), alia Demosthenis malefacta (188-235), Demosthenem cladis apud Chaeroneam culpa teneri (236-254), peroratio (255-260).

Praeterea tota oratio contumeliosis verbis conspersa est quibus Demosthenes timidus[6], venalis[7], effeminatus[8], perfidus[9], ob impietatem infelix[10], sycophanta[11] ostenditur.

  1. Cicero, de optimo genere oratorum VII,21ː "ut ulciscendi inimici causa nomine Ctesiphontis iudicium fieret de factis famaque Demosthenis. Non enim tam multa dixit de rationibus non relatis, quam de eo quod civis improbus ut optimus laudatus esset"
  2. Cicero, de optimo genere oratorum VII,22ː "ad quod iudicium concursus dicitur e tota Graecia factus esse. Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio?"
  3. De optimo genere oratorum VII.19-20.
  4. Iam Cicero scribebatː "Hanc multam Aeschines a Ctesiphonte petivit quadriennio ante Philippi Macedonis mortem; sed iudicium factum est aliquot annis post Alexandro iam Asiam tenente" (ibidem VII.22 non recte tamen de Philippo).Cf Contra Ctesiphontem 219.
  5. De Corona 114-6 et 233-5.
  6. Exempli gratia 155ː τὸν ἄνανδρον καὶ λελοιπότα τὴν τάξιν et 152ː τοῖς δραπέταις ποσὶ καὶ λελοιπόσι τὴν τάξιν. Cf. 175̈-6.
  7. Exempli gratia 113-4, 156ː ἡ Δημοσθένους δωροδοκία καὶ τὸ βασιλικὸν χρυσίον cf etiam 173 et 218.
  8. 174 etc.
  9. 173, 224-5 etc.
  10. 114-5, 134-6, 157.
  11. 172, 256 etc.

Editiones et commentarii

[recensere | fontem recensere]

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]