Jump to content

Classis aeria

E Vicipaedia
Civitatum Foederatarum Americae Aëris Exercitus quattuor aëroplana insectatoria et aëroplanum olearium.

Classis aëria[1] sive vis aëria[2] est virium armatarum pars, independens ex Exercitu ac Classi et cum eorum eodem ordine, quae operatur aërio in ambitu directe sive indirecte.

Classis aëria a operariorum terrestrium maioritate et gubernatorum, directe in proelio operativorum, minoritate componitur.

Inter apparatus in usu sunt aeroplana, aëroplana insectatoria et helicoptera cum variis muneribus inter quae proelium (velut insectatoriorum), oppugnatio tormentorum (velut bomboplanorum), speculatio (velut speculatoriorum), vectura, communicationes et materiei comburendae suppeditatio.

Aliqui exercitus quoque vires aërias missilibus intercontinentalibus et geostationariis satellitibus instructas habent.

Classis aëriae organizatio structuraque variabilissima est: in CFA (scilicet in CFAAE) et Britanniarum Regno (scilicet in Regia Vi Aëria) divisa est in manipulos audaces (Anglice; commands), coetus (Anglice; groups) et squadrones (Anglice; squadrons).

  1. Aëria classis, — Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.
  2. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)