Cicer arietinum
Appearance
Classis : Magnoliopsida
Ordo : Fabales
Familia : Fabaceae
Subfamilia : Faboideae
Genus : Cicer
Species : C. arietinum
Ordo : Fabales
Familia : Fabaceae
Subfamilia : Faboideae
Genus : Cicer
Species : C. arietinum
Cicer arietinum
L.
L.
Cicer arietinum, sermone Latino classico cicer, est legumen familiae Fabacearum. Inter fruges conditrices neolithicas enumeratur in illa regione quae appellatur Luna Fertilis cultas. Cicer ad culturam humanam conversum est ut videtur e specie "Cicer reticulatum" quae in Turcia meridio-orientali sponte crescit. In hac regione grana aut C. arietini aut C. reticulati iam millennio VIII a.C.n. collecta e vestigiis Çayönü, Nevali Çori, Asikli Höyük in Turcia, Tell Abu Hureyra in Syria septentrionali repertis constat. Grana C. arietini millennio VII exeunte culta et collecta sunt apud Iericho, 'Ain Ghazal, Ramad iuxta Damascum. Eadem species in Graecia apud Dimini ab anno circiter 3500 a.C.n., in India ab anno circiter 2250 a.C.n. culta est.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes antiquiores
- 1330 : Hu Si-hui, Propria ad mensam Imperatoris principia (Paul D. Buell, Eugene N. Anderson, edd. et interprr., A Soup for the Qan: Chinese dietary medicine of the Mongol era as seen in Hu Szu-hui's Yin-shan cheng-yao [Londinii: Kegan Paul, 2000] p. 517 et alibi)
- 1753 : Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 2 p. 738 (Latine)
- Recentiora
- Sarah Butler, "Hummus supplies to dip as weather and Ukraine war cause chickpea shortage" in The Guardian (8 Iulii 2022)
- Daniel Zohary, Maria Hopf, Domestication of Plants in the Old World: the origin and spread of cultivated plants in West Asia, Europe and the Nile Valley. 3a ed. (Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 9780198503569) pp. 108-111
- Praecepta culinaria
- 1300/1309 : Liber de coquina ubi diversitates ciborum docentur I.21-27 (Marianne Mulon, "Deux traités inédits d'art culinaire médiéval" in Bulletin philologique et historique (jusqu'à 1610) du Comité des Travaux Historiques et Scientifiques [1968 (1971)] vol. 1 pp. 369-435) Textus ("Cicera")
- 1377/1400 : Forme of cury no. 73 (Constance B. Hieatt, Sharon Butler, edd., Curye on Inglysch [Londinii: Oxford University Press, 1985] pp. 93-145) ("chyches")
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |
Vide "Cicer arietinum" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cicer arietinum spectant. |