Jump to content

Cerebellum congelatum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Lac niveatum Italicum, vulgo nomine gelato, quod saepius est causa cerebelli congelati

Cerebellum congelatum, vel appellatione technica ganglioneuralgia sphenopalatina, est genus cephalalgiae, cibis vel potionibus frigidis, ut glaciebus edibilibus, praecipue celeriter sumptis effectum. Est frequentior causa cephalalgiae in hominibus.[1]

Causa et symptomata

[recensere | fontem recensere]
Palatum hominis, situs stimuli ac non doloris
Regiones cerebri a latere sinistra visae

Cerebellum congelatum fortasse est nomen falsum, quia situs congelationis maxima parte in lobo frontali cerebri est; etiam in lobis temporalibus et occipitalibus doletur.[1] Paucis secundis postquam cibus frigidus palatum attigens sumptus est, celeriter cerebellum congelat, et dolor 30-60 secundas obdurat; in casibus rarioribus severioribusque 2-5 minutas.[2] Causa doloris est dilatatio ateriorum et venarum in cerebro. Nervus trigeminus frigorem sensit, et cerebrum calere conatur arterias dilatando.[3]

Circiter tertia pars hominum patiuntur cerebello congelato.[4]

Tempestate frigida quoque cerebellum congelare potest.[5]

Curatio non solet postulari, patientes vix medicum petent. Ut palati posterior pars solet esse origo doloris translati cerebelli congelati, vitando ciborum frigidorum contactum in hanc regionem effective symptomata potes. Ad hanc rationem plurimi adveniunt, sine medicorum auxilio. Lactis niveati abstinentia non indicatur.[1]

  1. 1.0 1.1 1.2 Iosephus Hulihan. De Sphenopalatina ganglioneuralgia apud BMJ (Ephemerim Medicam Britannicam) (Anglice scripta)
  2. Bird N, MacGregor A, Wilkinson MIP. Ice cream headache–site, duration, and relationship to migraine. Headache 1992;32:35-8. [Medline]
  3. Cerebrum congelatum apud http://www.livescience.com. (Anglice scripta)
  4. Raskin NH. Headache. 2nd ed. Londinii: Churchill Livingstone, 1988.
  5. Smith RO. Ice cream headache. In: Vinken PJ, Bruyn GW, eds. Enchiridion neurologiae. Vol 5. Chichester: John Wiley, 1968:188-91.