Jump to content

Boris Kustodiev

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Boris Kustodiev
Res apud Vicidata repertae:
Boris Kustodiev: imago
Boris Kustodiev: imago
Nativitas: 23 Februarii 1878; Astrachanum
Obitus: 28 Maii 1927; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Tichvinense

Boris Michaelis filius Kustodiev (Russice Борис Михайлович Кустодиев, tr. Boris Michajlovič Kustodiev; natus 7 Martii 1878 Astrachani, mortuus 26 Maii 1927 Leninopoli) erat pictor Russicus, academicus Academiae Artium Petropolitanae ab anno 1909.

Uxor mercatoris cum thea, a Boris Kustodiev anno 1918 picta

Alumnus Academiae Artium Petropolitanae, ubi magister eius fuit Elias Repin, Kustodiev ab anno 1906 series picturarum, vitam sollemnem agricolarum et urbicolarum mercatorumque provincialium creabat. Picturae eius colore clarae sunt, et pictura Uxor mercatoris cum thea secundum opinionem dubiam nonnullorum connecta est ad mythistoriam Nicolai Leskov "Леди Макбет Мценского уезда" ("Domina Macbeth districtus Mscenscensis"),[1] quae operae eiusdem nominis a Šostakovič origo est. Praeterea, Kustodiev nonnullas effigies hominum clarorum suae aetatis (e.g. Theodori Šaljapin) pinxit. Post res novas Octobres in Russia Kustodiev certas picturas thematibus suis cum evento illo connectas creavit.

David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

  1. Купчиха за чаем (1918)(Russice)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Boris Kustodiev spectant.