Jump to content

Bella Mithridatica

E Vicipaedia
Bella Mithridatica

Regnum Ponticum initio bellorum
Annus: 88 – 63 a.C.n.
Locus: Graecia et Asia Minor
Fortuna: Romani magnae partis Asiae Minoris potiti sunt
Territoriae mutatae: Bithynia, Cilicia Syria provinciae factae
Exercitus
Res publica Romana Mithridates VI et imperatores eius, praecipue Archelaus

Bella Mithridatica tria inter rem publicam Romanam et regem Mithridatem VI gesta sunt annis ab 89 ad 63 a.C.n.

Primum bellum Mithridaticum (89–84 a.C.n.)

[recensere | fontem recensere]

Mithridates VI, rex Pontici regni, cupidine invasus augendi imperii cives Graecos Asiam Minorem habitantes spe libertatis muneribusque instigavit, ut publicanos Romanos itemque omnes Italos Asiae provinciae trucidarent. Provinciales nimia avaritia publicanorum irati plus quam octaginta milia Italos feruntur, quae cladis his diebus etiam vespera Ephesia nuncupatur.[1]

Eodem tempore in Italia exarsum est bellum civile (88–82 a.C.n.) inter optimates imperante Lucius Cornelius Sulla et populares ducente vero Marius. Etsi Sullae initio imperium debellandi Mithridatis tributum est paulo post ab inimicis hoc officio pulsus in Italiam revocatus est, quo facto Marius imperii potitus est. Sulla autem cum hae condiciones recusaret exercitium Nola Romam duxit. Hoc bello exarso primum factum est, ut urbs Roma imperatore Romano capta atque vastata esset. Ineunte vere anni 87 a.C.n. quod antea proposuerat agmen e Graecia in Asiam transici curavit.

Sulla ex urbe egresso Marius sine mora ex Africa ubi relegatus erat Romam petivit et urbe iterum iuvante Lucio Cornelio Cinna (87–84 a.C.n) potitus est. Paulo post quam septimum consulatum obtinuit autem defunctus est (86 a.C.n.). 

Eodem anno Sulla non solum Athenas expugnavit funditusque delevit sed etiam milites Mithridatis apud Chaeroneam et iterum apud Orchomenum devicit. Sequente anno postremo transitum in Asiam perfecit.

Haec dum geruntur Lucius Valerius Flaccus a senatu in Asiam missus est ut rem popularis factionis illic gereret. Regrediens autem ex agmine a militibus suis haud procul a Bosporo interfectus est. Eo interito Gaius Flavius Fimbria legatus eius ad imperium pervenit, qui etiamsi magnam provinciae Romanae partem vastavit Mithridatem continere non valuit. Nactus autem Sullae legiones exercitus eius imperia rectratavit et Sullae in castra pervenit, quo facto Fimbria vitae suae finem fecit. 

Mithridates legionibus Romanis Mytilenas fugatus demum rem publicam de pacis condicionibus imploraviit. Postquam Lucius Licinius Lucullus Quaestor Sullae etiam classem eius devicerat anno 84 apud Dardanum pax iniquarum condicionum composita est cum Mithridates non solum Paphlagoniam provinciam, sed integram classem octaginta navium omnino cedere coactus esset.

Bello confecto Sulla Romam reversus res novas a popularibus motas suppressit eorumque magnum numerum proscribtionibus adimit.

Alterum bellum Mithridaticum (83–81 a.C.n.)

[recensere | fontem recensere]

Secundum bellum anno 83 a.C.n. exortum est cum L. Licinius Murena suo consilio neque a senatu hortatus regi Pontico bellum intulit. Mithridati autem prospere defendenti eum arcere contigit, ne penitus regnum suum invaderet.

Bella Mithridatica (AUC 666-667)

Tertium bellum Mithridaticum (74–63 a.Cn.)

[recensere | fontem recensere]

Rege Bithyniae Nicomede IV supplicante res publica identidem ei copiis auxilio venit, ut incursionibus Mithridates restiteret. Demum anno 74 a.C.n. Nicomedes rem publicam testamento suo dominii sui heredem nominavit. Romani ne hanc partem integre acciperent Mithridates iterum invadens tertium bellum excitavit.

Lucius Licinius Lucullus inter annos 74 usque 69 a.C.n. prosperime pugnans Mithridatem adeo reppulit, ut ad socerem eius Tigranem regem Armeniae effugere coactus esset.

Lucullus deinde cum regnum Ponticum nemine etiam resistente subduit persecutus est regem fugentem. Milites autem cum continuo in interiora Asiae progredi nollent Lucullum hortati sunt ad regrediendum. Quamobrem paulo post cum Romani exercitus Pontum egressi essent Mithridates magnis cladibus Romanis iterum totius regni potitus est. 

Denique Gnaeo Pompeio cum bene ac feliciter piratas mare internum frequentantes impugnaret imperium debellandi Mithridatis allatum est. Ille agmine ingenti non solum Mithridatem sed etiam Armeniorum regem Tigranem devicere valuit. 

Bello confecto Pompeius Bithyniam, Ciliciam Syriamque quas a Seleucidis ceperat provincias Romanas constituit. Armenia, Iudaea, Colchis, Cappadocia et Galatia autem clientelae rei publicae factae sunt.

  1. Charles Adams, For Good and Evil: The Impact of Taxes on the Course of Civilization.