Belfredus
Belfredus[1] (Francogallice beffroi ; Batavice belfort) est turris tintinnabulorum seu campanarium municipii sed ut talis erat praecipue turris campanae bannalis. Belfredus verbum vulgo utitur septentrione Europae occidentalis, meridione magis in usu est campanarium.
Ab initio nomen erat machinae bellicae ligneae extructae, variis tabulatis, rotis vectae ut has machinas admoveri usque ad obsessorum moenia possint et ex his turribus altioribus in coenaculis collocati milites agmina missilibus deicenti defensores prosternabant.
Postea usque ad praesens est materiae structura intra eam caementitiae ad campanae vibrationes absorbendas apta. Ab saeculo 11 synecdochice hoc verbum ad turres totas adtributus est in quarum fastigio vigiles excubabant, qui advenantes hostes campanas pulsabant ut cives admonent quo sint ad arma parati. Belfredi campana bannalis dicitur quia nec tantum ad nuntiandam hostis adpropinquationem sed etiam ad convocandos cives campanarius eam pulsabat, et ad alios usus, prout rei politica curatoribus visum fuerit. Quatenus pari passu cum libertatum communalium obtentione structae sunt, belfredus potestatis communalis symbolus erat. Et vero non raro chartae libertatis communalis, quae eas confirmatio scripta extentione atque quae seniori cum communibus intercedebant necessitudines, belfredo servabat.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Belfredus seu Berfredus, Verfredus, Berefridus, Bilfredus, Balfredus, Belfragium, Du Cange, Glossarium ad scriptores mediae et infimae Latinitatis, Parisiis, 1840, Firmin Didot fratres, Tomus primus, p.639.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad belfredum spectant (Belfries in Belgium and France, Belfries). |