Jump to content

Assus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Assus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Turcia
Locus: 39°29′26″N 26°20′12″E

Gestio

Procuratio superior: Çanakkale, Ayvacık

Assus (-i, f.) (Graece Άσσος; Turcice Behramkale) antiqua est urbs in ora paeninsulae Troadis.

Assus
Aspectus in Acropolim

Collis iuxta mare iacens iam aetate aënea habitatus fuit. Saeculo VII a.C.n. Assus ab incolis Methymnae in Lesbo insula sitae condita est. Socius fuit Athenarum in foedere Delium iuncta neque in bella Graeca-Persica saeculorum V et IV ullius momenti fuit. Anno 366 a.C.n. Satrapes Persicus seditiosus Ariobarzanes se in arcem urbis recepit, ut vi Persarum sustineret. Ex fere anno 360 urbs sub dicione Eubuli successorisque Hermeae fuit. Eodem tempore etiam Aristoteles cum Theophrasto discipulo Assi vitam aliquamdiu degit. Inter annos 334241 dominium urbis Alexandro Magno successoribusque eius Seleucidis cecidit. Deinde inter annos 241–133 a.C.n. ad regnum Pergamenum Attalidarum pervenit, usque in potestatem imperii Romani redactum est. Temporibus Byzantinis Assus sedes episcopalis facta est atque ad thema Aegaeum pertinebat. Etiam anno 1306 Graecis arcem urbis contra Turcos defendere contigit, paulo post autem in dominium eorum delapsum est, quo ex tempore ad Ottomanicum imperium pertinebat.

Templum Athenae Assi

Moenia urbis diversibus temporibus varioque more inter saeculum III a.C.n. usque ad tempus Byzantinum exstructa sunt. Circuitus 3 fere chilometres efficit. Praeterea etiam reliqua qui habentur muri archaici exstant.

Templum Athenae dicatum inter annos 530–520 a.C.n. Dorico more constructum est, quare singulum templum Doricum temporis Archaici totius Asiae Minore putatum est. Nonnullae columnae indigeni lapide confectae post effusionem ruinarum partim reerectae sunt.

Mezquita Ottomanica post expugnationem oppidi exstructa.

Hodie quoque antiqua Agora, Buleuterium, Gymnasium, theatrum atque thermae Romanae visitari possunt. Extra urbem antiqua necropolis sita est.

In extremo oppido hodierno mezquita regente Murado I (1326–1389) constructa est, una enim antiquissimarum mezquitarum, in huius exstructione Turci multis spoliis antiquis atque Byzantinis usi sunt.

Theatrum ad mare spectat. Procul Lesbum insulam vidimus.

Inter annos 1881–83 indagatores Americani oppidum effoderunt. Plurimae inventiones in Louvre museum atque in museos Constantinopolitanos atque Bostonianos detractae sunt. Ex anno 1981 Turci etiam effossioni oppidi operam dederunt duce Ümit Serdaroğlu.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 39°29′26″N 26°20′12″E • GeoNames • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon