Jump to content

Aquarius (constellatio)

E Vicipaedia
Forma constellationis.

Aquarius[1] est constellatio in caelo septentrionali. Quae constellatio quidem ampla est, tamen solum duas stellas maioris magnitudinis quam tertiae continet. Aquarius est zodium, cum linea ecliptica ei insit. Sol ab a. d. 14 Kal. Martias usque ad a. d. 5 Id. Martias in Aquario versatur. Aquarius nomen suum dedit etiam signo zodiaco Aquarius.

Aquarius inter veterrimas constellationes ducitur. Quae constellatio initium pluviorum temporis significasse putatur, inde et nomen eius oriri existimatur. Aliquot constellationes finitimae sicuti Pisces, Cetus, Piscis Austrinus, Delphinus etiam nomina ad aquam pertinentia habent.

De mythologia

[recensere | fontem recensere]

De mythologia varia dicuntur.

Alii dicunt Aquarium esse Deucalion ille, qui diluvium vixisse atavus hominum factus est. Zeus cum homines nefarios interficere constituisset, Deucalion navrm aedificavit, qua una cum Pyrrha uxore novem dies ac noctes vectus est, quoad Parnassum montem appulsus est. Oraculum quoddam oboedientes Deucalion Pyrrhaque lapides post se iecerunt qui statim homines facti sunt.

Alii dicunt Aquarium esse Cecropem, qui Athenas condidit, vel etiam Ganymedem, Iovis ministrum vini.

Data Aquarii constellationis
Nomen Aquarius
Genetivus Aquarii
Abbreviatio Aqr
Ascensio recta 20 h 38 min ad 23 h 56 min
Declinatio +3° 20´ ad -24° 55´
Area 980 gradus quadrati
ordo: 10
Videri potest inter +65° ac -87°
Numerus stellarum
magnitudinis < 3m
2
Stella lucidissima,
Magnitudo
β Aquarii (Sadalsuud),
2,90m
amnes meteorum Eta Aquaridae
Delta Aquaridae
Iota Aquaridae
Constellationes finitimae
(a septentrionalibus
sensu negativo)
Pegasus
Equuleus
Delphinus
Aquila
Capricornus
Piscis Austrinus
Sculptor
Cetus
Pisces
Si plus cognoscere vis, vide etiam Stellae Aquarii.

Beta Aquarii 2,90m est stella lucidissima Aquarii. Quae stella est gigantissima classis spectralis G0 Ib, quae est circiter 610 spatia lucis annuae remota. Nomen suum Sadalsuud de lingua Arabica derivata est, "felicitatem felicitatis" significans.

Stella magnitudine secunda Alpha Aquarii (Sadalmelica, Arabice: felicitas regis), etiam stella gigas classis spectralis G2 Ib et circiter 760 spatia lucis annuae remota est. Cuius diametrus 80plum diametri Solis est et 6 miliens lucidior splendet.

Gamma Aquarii (Sadachbia, Arabice" felicitas tentoriorum), 158 spatia lucis annuae remota est.

Stella Magnitudo Magnitudo
absoluta
Intervallum
(sla)
Classis spectralis
Sadalsuud (β Aqr) 2,90 -3,47 612 G0 Ib
Sadalmeilca (α Aqr) 2,95 -3,88 759 G2 Ib
Scat (δ Aqr) 3,27 -0,18 160 A3 V
88 Aqr 3,68 -0,60 234 K1 III
λ Aqr 3,73 -1,67 392 M2 IIIvar
Albali (ε Aqr) 3,78 -0,46 230 A1 V
Sadalachbia (γ Aqr) 3,86 0,44 158 A0 V
98 Aqr 3,96 0,48 162 K0 III
η Aqr 4,04 0,29 184 B9 IV-Vn
τ2 Aqr 4,05 -1,28 380 K5 III
Ancha (θ Aqr) 4,17 0,33 191 G8 III-IV
φ Aqr 4,22 0,05 222 M2 III
ψ1 Aqr 4,24 0,95 148 K0 III
ι Aqr 4,29 0,67 173 B8 V
99 Aqr 4,38 -0,50 309 K4 III
ψ2 Aqr 4,41 -0,56 322 B5 Vn
ζ2 Aqr 4,42 1,91 103 F3 IV
3 Aqr 4,43 -1,24 445 M3 IIIvar
86 Aqr 4,48 0,67 188 G8 III
ω2 Aqr 4,49 1,12 154 B9 V
ν Aqr 4,50 1,00 164 G8 III
ζ1 Aqr 4,59 2,08 103 F6 IV
ξ Aqr 4,68 0,99 179 A7 V
66 Aqr 4,68 -1,18 485 K3 III
101 Aqr 4,70 -0,26 320 A0 V
89 Aqr 4,71 -1,31 521 A3 IV:
μ Aqr 4,73 1,34 155 A3 m
ο Aqr 4,74 -0,60 381 B7 IVe
π Aqr 4,80 -2,84 1 102 B1 Ve
σ Aqr 4,82 0,27 265 A0 IVs
104 Aqr 4,82 -1,65 643 G2 Ib/II
χ Aqr 4,93 -1,54 641 M3 III
ω1 Aqr 4,97 1,91 134 A7 IV
ψ3 Aqr 4,99 0,58 249 A0 V
Situla (κ Aqr) 5,04 0,76 234 K2 III
25 Aqr 5,10 0,76 241 K0 III
47 Aqr 5,12 1,37 183 K0 III
1 Aqr 5,15 0,77 245 K1 III
108 Aqr 5,17 0,20 321 Ap Si
97 Aqr 5,19 0,88 237 A3 V
94 Aqr 5,20 3,62 68 G6/G8 IV
106 Aqr 5,24 0,20 332 B9 V
68 Aqr 5,24 0,68 266 G8 III
HR 8987 5,27 0,60 280 K3 III
107 Aqr 5,28 1,21 212 F2 :V+...
32 Aqr 5,29 1,04 231 A 5m
41 Aqr 5,33 0,65 281 K1 III
42 Aqr 5,34 -0,52 484 K1 III
ρ Aqr 5,35 -1,44 743 B8 III MNp...
103 Aqr 5,36 -0,91 585 K4/K5 III
38 Aqr 5,43 -0,75 561 B5 III
83 Aqr 5,44 1,63 188 F2 V
18 Aqr 5,48 2,07 157 F0 V
21 Aqr 5,48 -0,01 408 K4 III
7 Aqr 5,49 -0,84 602 K5 III

N. b.: Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue: query form apud archive.ast.cam.ac.uk.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]


  1. Ita apud situm IAU (vide nexus externos)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Constellationes nominibus Latinis digestae
Constellationes abbreviationibus digestae
Nebula gaseosa A Hydrae

And · Ant · Aps · Aqr · Aql · Ara · Ari · Aur · Boo · Cae · Cam · Cap · Car · Cas · Cen · Cep · Cet · Cha · Cir · CMa · CMi · Cnc · Col · Com · CrA · CrB · Crv · Crt · Cru · CVn · Cyg · Del · Dor · Dra · Equ · Eri · For · Gem · Gru · Her · Hor · Hya · Hyi · Ind · Lac · Leo · Lep · Lib · LMi · Lup · Lyn · Lyr · Men · Mic · Mon · Mus · Nor · Oct · Oph · Ori · Pav · Peg · Per · Phe · Pic · PsA · Psc · Pup · Pyx · Ret · Scl · Sco · Sct · Ser · Sex · Sga · Sgr · Tau · Tel · TrA · Tri · Tuc · UMa · UMi · Vel · Vir · Vol · Vul

NGC 2362 Canis Maioris

Aries  · Taurus  · Gemini  · Cancer  · Leo  · Virgo  · Libra · Scorpius  · Ophiuchus · Sagittarius  · Capricornus  · Aquarius  · Pisces