Andronicus Ducas Camaterus
Appearance
Andronicus Ducas Camaterus, qui saeculo XII floruit, filius Camateri cuiusdam uxorisque eius Irenae Ducaenae, fuit magnus drungarius, titulo sebastus dignatus, iuxta imperatorem Manuelem Comnenum; etiam eparchus Urbis meruit Constantinopolis. Anno 1161 Antiochiam missus est ut Mariam, imperatori Manueli nupturam, ad urbem conduceret.[1] Fratrem habuit Ioannes Camaterus.
Andronicus in matrimonium duxit mulierem, praenomine incognito, e familia Cantacuzenorum. Filias duas filiosque duos genuit, videlicet:
- Euphrosyne, nata circa 1155, quae anno fere 1169 Alexio Angelo imperatori futuro nupsit
- Ioannes, qui sicut pater eparchus meruit
- Basilius, iussu Andronici Comneni excaecatus
- Theodora, quae Michaeli Stryphno nupsit
Opera
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Alessandra Bucossi, "Andronico Camatero e la zizzania: sulla politica ecclesiastica bizantina in età comnena" in Rivista di studi bizantini e neoellenici vol. 47 (2010) p. 357 ff.
- Alessandra Bucossi, "New Historical Evidence for the Dating of the Sacred Arsenal by Andronikos Kamateros" in Revue des études byzantines vol. 67 (2009) pp. 111-130
- Lynda Garland, Byzantine empresses: women and power in Byzantium AD 527-1204 (Londinii: Routledge, 1999) p. 210
- Lynda Garland, "Morality versus Politics at the Byzantine Court: the charges against Marie of Antioch and Euphrosyne" in Byzantinische Forschungen vol. 24 (1997) pp. 259-295
- Demetrios I. Polemis, The Doukai: A Contribution to Byzantine Prosopography (Londinii: Athlone Press, 1968) no. 98
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Andronikos Doukas Kamateros" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG) (quo fonte haec pagina Andronicum morte damnatum anno 1185 dicit, non liquet)