Andreas Fogh Rasmussen
Appearance
Andreas Fogh Rasmussen (natus in oppido Ginnerup Iutlandiae die 26 Ianuarii 1953), filius colonorum, est politicus Daniae.
Andreas Fogh Rasmussen alumnus est scholae Viburgensis et universitatis Arhusiensis ubi rebus oeconomicis studuit.Legatus est apud parlamentum Danicum a die 1 Iulii 1978. Minister vectigalium a die 10 Septembris 1987, minister a rebus oeconomicis a die 18 Decembris 1990 ad 19 Novembris 1992 fuit. Ab anno 2001 usque ad annum 2009 Daniae primus minister et factionis sinistrae radicalis dux fuit. A die 4 Aprilis 2009 usque ad 1 Octobris 2014 consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali secretarius generalis meruit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Fogh Rasmussen spectant. |
Secretarii generales consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali
Primi ministri Daniae