Anagramma
Anagramma (-atis, n.) est vocabulum vel sententia vel solummodo collectio litterarum ex quibus nova vocabula aut sententiae fiunt si ordo litterarum permutatur.
Exempla simplicia
[recensere | fontem recensere]- VESTITUR ↔ VIRTUTES
- ANAGRAMS - Ars Magna
Exempla nominum
[recensere | fontem recensere]- Aroueti - Voltaire
- Crayencour - Yourcenar
- Ancel - Celan
- Mayer - Carolus Amery
Examplum asteroidis
[recensere | fontem recensere]Exempla difficiliora
[recensere | fontem recensere]Pontius Pilatus dixit: Quid est veritas ad Est vir qui adest. Galilaeus Galilaei sic annuntiavit quod Veneris modos invenit: Haec immatura a me iam frustra leguntur oy → Cynthiae figuras aemulatur Mater Amorum, et Christianus Hugenius sic annuntiavit quod anulos Saturni invenit: aaaaaaa ccccc d eeeee g iiiiiii llll mm nnnnnnnnn oooo pp q rr s ttt uuuuu → Anulo cingitur, tenui plano, nusquam cohaerente, ad eclipticam inclinato. Ut primo litterae sensum non habeant, tamen a litterarum peritis pro anagrammate habetur. Etiam Robertus Hooke sic publicavit legem de elasticitate: ceiiinosssttuu → ut vis, sic tensio.
Harrius Potter
[recensere | fontem recensere]In libro de Harrio Potter et Camera Secretorum Anglice scripto hoc anagramma invenitur: Tom Marvolo Riddle ↔ I am Lord Voldemort (Dominus Voldermort sum.)
Si hunc librum in alias linguas convertis cavendum ergo est ne anagramma praeservetur.
Origo anagrammatis
[recensere | fontem recensere]Pater anagrammatis esse putatur Lycophron Chalcidicus, poeta Graecus, qui Ptolemaeo II, regi Aegypti, blanditus est anagrammate ΑΠΟ ΜΕΛΙΤΟΣ ('ex melle') ex nomininis forma ΠΤΟΛΕΜΑΙΟΣ ('Ptolemaeus') facto.