Adeste Fideles
Adeste Fideles est hymnus de Nativitate Iesu Christi. Origo eius dubia est. Nonnulli Ioannem Franciscum Wade cantum anno 1743 composuisse dicunt. Verba Anglica ("O Come all ye faithful") Fredericus Oakeley conscripsit.
Textus
[recensere | fontem recensere]Adeste fideles laeti triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem angelorum:
Venite adoremus,
Venite adoremus,
Venite adoremus Dominum.
Deum de Deo, lumen de lumine
Gestant puellae viscera
Deum verum, genitum non factum.
Venite adoremus (...)
En grege relicto, humiles ad cunas,
vocati pastores appropiant
Et nos ovanti gradu festinemus
Venite adoremus (...)
Aeterni parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus
Deum infantem, pannis involutum
Venite adoremus (...)
Cantet nunc io, chorus angelorum;
Cantet nunc aula caelestium,
Gloria, gloria in excelsis Deo,
Venite adoremus (...)
Ergo qui natus die hodierna.
Iesu, tibi sit gloria,
Patris aeterni Verbum caro factum.
Venite adoremus (...)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vide Adeste Fideles apud Vicifontem. |
- Carmen Adeste Fideles scriptum vel audibile
- Tetragramma Gregorianus
- http://hymnarium.de/hymni-ex-thesauro/hymnen/104-adeste-fideles
Adeste Fideles · Adoro te devote · Ad regias Agni dapes · Aeterne Rex Altissime · Agnus Dei · Alma nox · Alma Redemptoris Mater · Alto ex Olympi vertice · Amazing Grace · Angele Dei · Angelus Domini · Anima christi · A solis ortus cardine · Audi benigne Conditor · Aurora, solis nuntia · Ave Maria · Ave maris stella · Ave Regina Coelorum · Ave verum corpus · Beata nobis gaudia · Beate Pastor Petre · Benedictus · Benedictus es Domine Deus · Caelestis agni · Caelestis aulae nuntius · Caelestis urbs Jerusalem · Caelitum Joseph decus · Christe sanctorum · Confiteor · Cor arca · Conditor alme siderum · Credo · Crudeles Herodes Deum · Custodes · Decora lux aeternitatis · Deus tuorum militum · Domare cordis impetus · Genuit puerpera regem · Gloria in excelsis · Gloria Patri · Kyrie · Lauda Sion · Litaniae Lauretanae · Litaniae Sanctorum · Litaniae Iesu Christi Sacerdotis et Victimae · Magnificat · Memorare · Nunc dimittis · Nunc Sancte nobis Spiritus · O Sanctissima · Pange Lingua · Pater noster · Quem pastores laudavere · Regina Caeli · Requiem · Salve Regina · Sanctus · Signore delle cime · Signum Crucis · Stabat Mater · Sub tuum praesidium · Symbolum Apostolorum · Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum · Symbolum Quicumque · Tantum ergo · Te Deum · Tota Pulchra Es · Veni Creator Spiritus · Veni Redemptor Gentium · Veni Sancte Spiritus · Vexilla Regis
Ordines orationum
Rosarium