77 (numerus)
77, numeris Romanis LXXVII litterisque septuaginta septem scriptus, est numerus naturalis post 76 et ante 78. Numerus ordinalis congruens septuage(n)simus septimus, numerus distributivus septuageni septeni, adverbium numerale septuagies septies est. Eius divisores sunt 1, 7, 11.
In mathematica
[recensere | fontem recensere]Septuaginta septem est
- vicensimus secundus semiprimus discretus et primus numerus familiae (7×q).
- integer Blumensis, quia 7 et 11 sunt primi Gaussiani.[1]
- summa trium quadrorum consecutivorum, 42 + 52 + 62.
- summa primorum octo numerorum primorum.
- numerus integrorum partitionum numeri 12.[2]
- maximus numerus qui summa numerorum distinctorum quorum reciprocales aequant 1 scribi potest.[3]
- numerus digitorum duodecimi numeri perfecti.[4]
Aenigma sudocuanum usque ad 77 data habere potest, cum autem solutione unica careat.[5]
Numeri 77 et 49 sunt soli duorum digitorum numeri quorum primi domestici (in systemate numerici decimali) nondum computantur.
In scientia
[recensere | fontem recensere]Septuagingta septem est:
- numerus atomicus iridii.
- gradus kelvinensis ubi nitrogenium fervescit.
- temperatura Fahrenheitiana (77 °F = 25 °C), ubi aliquot proprietates semiconductorum in datasheet usitate dantur.
In historia
[recensere | fontem recensere]In Suecia prope fines Norvegiae secundo orbis terrarum bello saeviente, septuaginta septem pro shibboleth (tessera) adhibebatur, quia pronuntiatione verborum Suecicorum num locutoris sermo patrius esset Suecicus, Norvegicus, aut Theodiscus facillime discernebatur.[6]
In religione
[recensere | fontem recensere]In traditione Islamica, 77 multum valet. Mahometus sic explanavisse dicitur: "Fidei sunt sexaginta vel septuaginta fere rami, quorum altissimus et optimus est declarare non esse deum sed deum, et humillimus esse rem noxiam ex via amovere. Verecundia quoque est fidei ramus."[7] Alii eruditi verba sexaginta vel septuaginta non enumerant; alii autem certos numeros mentionem faciant, usitatissime 77.[8] Aliquot certos ramos delineant.[9]
Evangelium secundum Lucam 77 aetates ab Ada ad Iesum perscribunt.[10] In Evangelio secundum Matthaeum (18:21–22), Petrus Iesum accedens rogat, "Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies?" Iesus illi dicit "Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies."
In numerologia religiosa
[recensere | fontem recensere]Numerus 77 in variis systematibus numerologicis in abecedario Anglico conditis cum Iesu consociatur, quia CHRIST, nomen Anglicum, est C = 3, H = 8, R = 18, I = 9, S = 19, T = 20, numeri qui una 77 valent.
Liber 77 est gematrianum Libri OZ nomen, brevis sed populo grati tractatus ab Alexandro Crowley divulgati, quia vocabulum oz, 'vires' significans, ex duabus litteris Hebraicis constat: ayin et zayin, quae gematrianice 70 et 7 proprie valent, ergo 77.
In aliis campis
[recensere | fontem recensere]Septuaginta septem etiam est:
- 10-77, signum in codice-decimo Fire Department Urbis Novi Eboraci, quod ignem in caeliscalpiis residentialibus significat.[11]
- American Airlines Flight 77, unum ex aeroplanis per terroristicos diei 11 Septembris impetus anno 2001 abductis.
- Cosmos 77 est satelles artificialis Russicus.
- Grex 77, grex civitatum evolventium apud Consociationem Nationum.
- Talking Heads: 77, primum album musicum gregis Talking Heads, anno 1977 divulgatum.
- The 77's, grex rockicus Americanus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Formula:Cite OEIS.
- ↑ Formula:Cite OEIS
- ↑ "What's Special About This Number?".
- ↑ Caldwell, Chris K.. "Mersenne Primes: History, Theorems and Lists".
- ↑ The Science behind Sudoku, J. P. Delahaye.
- ↑ Buchan, Jamie (2010), Easy as Pi: The Countless Ways We Use Numbers Every Day, Penguin, ISBN 9781606522783.
- ↑ Anglice "Faith has sixty-odd, or seventy-odd branches, the highest and best of which is to declare that there is no god but God, and the lowest of which is to remove something harmful from a road. Shyness, too, is a branch of faith."
- ↑ "A Verdict of Mufti Muhammad Hassan".
- ↑ "Imam al-Tahanawi on the Seventy-Seven Branches"
- ↑ "The genealogy of Jesus."
- ↑ "10 Codes"
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad 77 spectant. |