Jump to content

Pestis bubonica

E Vicipaedia
Redactio 13:01, 13 Octobris 2022 a conlatore InternetArchiveBot (disputatio | conlationes) facta (Rescuing 0 sources and tagging 1 as dead.) #IABot (v2.0.9.2)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Bubones in femore circa inguina hominis peste bubonica infecti. Tumidae glandes lymphae ("bubones") saepe in regionibus colli, axillae, inguinis inveniuntur.

Pestis bubonica[1] est maxima forma cognita pestilentiae bacterio Yersinia peste effectae.[2][3] Plaga bubonica[4] vel pestis bubonica est forma specifica huius morbi, qui cutem afficit, et per systema lymphaticum commeat. Qui morbus, si neglegatur aut intactus relinquatur, inter tres septemve dies dimidium fere aegrorum occidat. Pestis bubonica fuit morbus, qui nomine mortis atrae effecit, ut medio aevo quinquaginta miliones hominum in Asia, Europa, Africa perirent. Indicia morbi sunt tussis, dolor capitis, maculae atrae in cute.[2] Contagiones maxime per pulices in rattis habitantes disperguntur. Periodus incubationis inter paucas horas et septem dies durat.

  1. "A20.0: Pestis bubonica[nexus deficit]" apud Stetoskop
  2. 2.0 2.1 Commentarium ex magisterio WHO
  3. Commentarium ex magisterio CDC
  4. A Graeco βουβών 'inguen', neque igitur ad bubonem refertur.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]