Jump to content

Cerebrum

E Vicipaedia
Redactio 08:25, 9 Martii 2020 a conlatore LilyKitty (disputatio | conlationes) facta (de encephaliti)
Cerebrum hominis. Partes rubrae operosae sunt, simulac certa res acta est.

Cerebrum sive encephalon est systematis nervosi pars et centrum in homine ceterisque animalibus vertebratis ac plurimis invertebratis. Sedes est copiae quam maximae neuronum, nam cerebrum hominis sapientis 30–100 milliarda neuronorum[1] (et deni cellularum glialium quam neuronorum) continet, quae omnia cum aliis neuris coniuncta sunt per 10 000 fere synapsium. In hominibus consumptio energiae ATP valde magna est, circiter 20% totius corporis.

Cum computatro aut intellegentia artificiali comparari potest, ubi cerebrum instar computatri biologici est ac tamquam intellegentia artificialis naturaliter creata; retro, computatrum vel intellegentia artificialis tamquam cerebrum vel ingenium computatrale artificialiter factum. Quodcumque facis—loqueris, ambulas, scribis, numeras, metuis, irasceris, maereris, amas—certus locus vel certi loci cerebri adhibentur.

Cerebrum in arthropodis, cephalopodis, tardigradis, vertebratis invenitur.

Natura cerebri humani

Partes anatomicae

Cerebrum ex prosencephalo crevit. In minores partes divisum est:

Physiologia generalis

Generaliter dictum consumptio energiae ATP intracerebralis permagna videtur: Circiter 20% energiae totius corporis humani modo in cerebro consumunter[2]. Videtur, ut neurona et cellulae gliales (imprimis astrocyti) intente interagant, quo astrocyti circiter 40% energiae glucosi in glycogenum accumulant. Gubernatio itinerum metabolicorum (glycogenogenesis, glycogenolysis) per gliotransmissores ut glutamatum, ATP fit.

Morbi cerebri

Gravissimi morbi cerebri sunt:

Notae

  1. Herculano-Houzel S. (Nov 2009). "The human brain in numbers: a linearly scaled-up primate brain". Frontiers in human neuroscience 3: 31 
  2. Bélanger M., Allaman I., Magistretti P. J. (Dec 2011). "Brain energy metabolism: focus on astrocyte-neuron metabolic cooperation". Cell metabolism 14 (6): 724-38 

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad cerebrum spectant.