Jump to content

Virginia

E Vicipaedia
Redactio 21:17, 26 Iulii 2011 a conlatore Xqbot (disputatio | conlationes) facta (r2.7.2) (automaton addit: nds-nl:Virginia (stoat))
Vide etiam paginam discretivam: Virginia (discretiva).

Formula:Civitas Americae

Virginia, rite Respublica Virginiensis,[1] pro Regina Elizabetha Prima (cognomine Virgine Regina) nuncupata, est civitas in Civitatibus Foederatis Americae, una ex tredecim coloniis Americanis quae in imperium Brittannicum per Res Novas Americanas surrexerunt. Plerumque habetur pars Meridionalium civitatum, sed aliquando in Mediis Atlanticis comprehenditur. Virginia est una ex quattuor civitatibus Civitatum Foederatarum quae nomine republica (Anglice: Commonwealth) utuntur.

Per Bellum Civile Americanum, Ricmondia, caput civitatis, fuit caput Civitatum Confoderatarum Americae.

Virginia est saepe appellata Mater Praesidium quod octo Civitatum Foederatarum praesides ibi nati sunt.

Sententia civitatis est Sic semper tyrannis.

Nota

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Formula:Link FA Formula:Link FA