Tempora anni
(Redirectum de Tempus anni)
Tempora anni vel (anni) tempus[1] in clima temperatum sunt, sicut plurimi enumerant, ver, aestas, autumnus, hiems. Aestas tempus calidissimum, hiems frigidissimum est. In climatibus tropicis, alia tempora recognoscuntur, exempli gratia siccum, umidum, calidum. Labores agricolarum in agris in temporibus singulis inter se variantur. Varro sic tempora anni ordinat:
- Dies primus est veris in aquario, aestatis in tauro, autumni in leone, hiemis in scorpione. Cum unius cuiusque horum IIII signorum dies tertius et vicesimus IIII temporum sit primus et efficiat ut ver dies habeat XCI, aestas XCIV, autumnus XCI, hiems XXCIX, quae redacta ad dies civiles nostros, qui nunc sunt, primi verni temporis ex a. d. VII id. Febr., aestivi ex a. d. VII id. Mai., autumnalis ex a. d. III id. Sextil., hiberni ex a. d. IV id. Nov., suptilius descriptis temporibus observanda quaedam sunt, eaque in partes VIII dividuntur: primum a favonio ad aequinoctium vernum dies XLV, hinc ad vergiliarum exortum dies XLIV, ab hoc ad solstitium dies XLIIX, inde ad caniculae signum dies XXVII, dein ad aequinoctium autumnale dies LXVII, exin ad vergiliarum occasum dies XXXII, ab hoc ad brumam dies LVII, inde ad favonium dies XLV (Varro, De re rustica 1.28).
|
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad tempora anni spectant. |
Notae
recensere- ↑ Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.