Taipeia[1] (Sinice 台北 vel 臺北, Pinyin Táibĕi), anno 1875 condita, est maxima Taivaniae urbs, quae ex anno 1949 ut caput ad tempus Rei publicae Sinarum fungitur. Urbs, quae ad insulae Formosae septentriones sita est, est prima sedes culturae oeconomicaeque rei publicae, complures universitates studiorum, bibliothecas, musea, et collegia oeconomica habens. Mense Martio anni 2009, numerus incolarum 2 619 920 urbi et 6 752 826 regioni metropolitanae esse datur.

Wikidata Taipeia
Res apud Vicidata repertae:
Taipeia: insigne
Taipeia: insigne
Civitas: Res publica Sinarum
Locus: 25°2′15″N 121°33′45″E
Numerus incolarum: 2 603 150
Zona horaria: UTC+8
https://english.gov.taipei/ Situs interretialis
Nomen officiale: 臺北, Тайбэй, Тайхоку, Тайбэй

Gestio

Praefectus: Chiang Wan-an
Consilium: Taipei City Council
Procuratio superior: Res publica Sinarum

Geographia

Superficies: 271.7997 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Daan, Datong District, Nangang District, Neihu District, Shilin District, Songshan District, Wanhua District, Wenshan District, Xinyi District, Zhongshan District, Zhongzheng District, Beitou District
Territoria finitima: New Taipei

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Vilna

Tabula aut despectus

Taipeia: situs
Taipeia: situs

Historia

recensere
 
Praetorium, circa 1916.
 
Despectus in mediam urbem.

Taipeia, postquam saeculo duodevincesimo incipiente condita, mox saeculo undevicesimo sedes commercii magni momenti in Asia facta est. Quamobrem Domus Tsingiana Sinas tunc regnans Taipeia in caput Taivaniae anno 1886 fecit. Iaponia Taivaniam anno 1895 post primum bellum Sino-Iaponicum in suam dicionem redegit.

Bello Orbis Terrarum II anno 1945 confecto, Res publica Sinarum insulam ab Iaponia recepit. Tunc, cum Bello civili Sinarum cladem passus est Chiang Kai-shek, rei publicae regimen ad Taivaniam anno 1949 recessit, Taipeia declarans caput ad tempus Rei Publicae Sinarum.

Hodie Taipeia urbs alphae generis putatur, ob opem industrialem, commercii, et nummarium. Sedes mercatorius Taipeiensis, qui cambium TSEC includit, situm habet in caeliscalpio Taipei 101, altitudinis altero omnium aedificiorum mundi.

Commeatus

recensere

Urbs ad alias urbes connectitur per ferrivias, autovias, et aeroportus. Quae systemata complectuntur magna laophorii retia, hamaxostichos altae velocitatis inter Taipeia et urbem ad litus meridionale insulae sitam Kaohsiung, duosque aerodromos, scilicet aëroportum Songshan Taipeiensem media in urbe situm, qui volatús domesticos tantum et a re publica populari Sinarum oriundos accipit, et aëroportum Taoyuan internationalem unde volatús ad fere omnes mundi partes abeunt.

Geographia et clima

recensere

Regio metropolitana Taipeiensis vallem fluminum Keelung (基隆河), Dahan (大漢河) et Xindian (新店溪), ubi haec una in flumen Danshui (淡水河) confluunt, complet, et extendit ad orientem usque ad 25 km ab urbe Keelung, quae Oceani Pacifici portum Taipeia praebet, et ad occidentem ad ostium fluminis Danshui in Fretum Taivanense fluentis, ubi litoralis Urbs Danshui sita est. Medium regionis metropolitanae, quod Urbs Taipeia proprie nuncupatur, fines habet quae fere statuuntur circa ad meridiem in flumine Xindian, ad solis occasum fluminibus Dahan et Danshui, et ad septentriones flumine Keelung.

Urbs Taipeia clima subtropicum humidum habet, ubi propter eius locum ad Oceani Pacifici litora hiemes sunt breves et mites; aestates autem sunt humidae nimbis et tempestatibus typhonicis occultae: a mense Iunio usque ad mensem Octobrem urbs subiicitur ad quattuor seu plures typhonicas tempestates.[2]

Media temperatura annualis est 23.6°, media aestiva 29.4° et media hibernali 11°, minima inter 14° et 26°, maxima inter 19° et 34°, sed minima extrema usque hodie nota −0.2° die 13 Februarii 1901, maxima extrema 39.3° die 8 Augusti 2013; pluviis mense Decembri ad 73 mm tantum, mense Iunio 326 mm, mense Septembri 360 mm, anno toto non minus quam 2 405 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 165 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 73% et 81% reperta, horis solis fulgentis mense Ianuario 81, mense Augusto 189, per annum totum 1 405 relatis.[3]

Districtus

recensere

Taipeia in 12 districtus (區 qu) dividitur.

Districtus nomen Incolarum num. Distr. area Num. curs.
  Hanyu Pinyin 漢字 Wade-Giles (ab anno 2009) km²
Zhongzheng 中正區 Chung-cheng 159 464 7.61 100
Datong 大同區 Ta-t'ung 124 466 5.68 103
Zhongshan 中山區 Chung-shan 218 551 13.68 104
Songshan 松山區 Sung-shan 209 903 9.29 105
Da'an 大安區 Ta-an 313 371 11.36 106
Wanhua 萬華區 Wan-hua 190 050 8.85 108
Xinyi 信義區 Hsin-yi 227 232 11.21 110
Shilin 士林區 Shih-lin 285 459 62.37 111
Beitou 北投區 Pei-t'ou 249 319 56.82 112
Neihu 內湖區 Nei-hu 267 120 31.58 114
Nangang 南港區 Nan-kang 113 462 21.84 115
Wenshan 文山區 Wen-shan 261 523 31.51 116

Universitates studiorum

recensere
  • Nationalis Chiao Tung Universitas—Campus Taipeiensis (1896)
  • Nationalis Taivanensis Universitas (1928)
  • Nationalis Chengchi Universitas (1927)
  • Nationalis Universitas Taipeiensis
  • Nationalis Eruditionis Universitas Taipeiensis
  • Nationalis Scientiae Technologiaeque Universitas Taivanensis
  • Nationalis Technologiae Universitas Taipeiensis
  • Nationalis Universitas Normalis Taivanensis (1946)
  • Nationalis Yang Ming Universitas
  • Nationalis Artium Universitas Taipeiensis
  • Municipalis Eruditionis Universitas Taipeiensis
  • Sinica Technologiae Universitas
  • Sinica Culturae Universitas
  • Ming Chuan Universitas
  • Shih Chien Universitas
  • Shih Hsin Universitas
  • Soochow Universitas
  • Taipeiensis Medicinae Universitas
  • Tattung Universitas

Aliae scholae notabiles

recensere
  1. Paulus VI, "Litterae apostolicae Quae sacra" (1966): "in urbe Taipeia."
  2. "Taipei City Today". Taipei City Government. 2004-08-17 
  3. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Bibliographia

recensere
  • "Taipei[nexus deficit]" in Encyclopaedia Britannica Online
  • James Wheeler Davidson, The island of Formosa, past and present. History, people, resources, and commercial prospects. Tea, camphor, sugar, gold, coal, sulphur, economical plants, and other productions. Londinii: Macmillan, 1903 Textus apud archive.org
  • Reginald Yin-Wang Kwok, ed., Globalizing Taipei: The Political Economy of Spatial Development. Novi Eboraci: Routledge, 2005 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Robert M. Marsh, The Great Transformation: social change in Taipei, Taiwan since the 1960s. Novi Eboraci: M. E. Sharpe, 1996 (Paginae selectae apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Taipeiam spectant.
Praefecti urbi Taipeiae (1967–)

Henricus Kao Yu-shu 1967 • Chang Feng-hsu 1972 • Lin Yang-kang 1976 • Lee Teng-hui 1978 • Shao En-hsin 1981 • Yang Jin-cong 1982 • Hsu Shui-teh 1985 • Wu Po-hsiung 1988 • Huang Ta-chou 1990 • Chen Shui-bian 1994 • Ma Ying-jeou 1998 • Hau Lung-pin 2006 • Ko Wen-je 2015
高玉樹 • 張豐緒 • 林洋港 • 李登輝 • 邵恩新 • 楊金欉 • 許水德 • 吳伯雄 • 黃大洲 • 陳水扁 • 馬英九 • 郝龍斌 • 柯文哲

Sinarum urbes milies milium incolarum

Anqiu • Anshan • Baoji • Baotou • Bazhong • Beiliu • Bijie • Bozhou • Changchun • Changde • Changshu • Changxa • Changzhou • Chaozhou • Chifeng • Chingtum • Chungkina • Cinanum • Cixi • Daqing • Datong • Dengzhou • Dingzhou • Dongguan • Dongtai • Ezhou • Fengcheng • Focheum • Foshan • Fuqing • Fushun • Fuyang • Fuzhou • Ganzhou • Gaozhou • Gongzhuling • Guang'an • Guigang • Guilin • Guiping • Haicheng • Haikou • Haimen • Hancheum • Hanchuan • Handan • Harbinia • Hefei • Hongcongum • Hohhotum • Huaibei • Huainan • Huai'an • Huangshi • Huazhou • Hohhotum • Huizhou • Huludao • Huzhou • Jiangmen • Jiangyin • Jianyang • Jilin • Jimo • Jingzhou • Jining • Jinjiang • Jinzhou • Iunnania (Kunming) • Kaohsiung* • Laiwu • Lanzhou • Leiyang • Leizhou • Leshan • Lianjiang • Lianyuan • Liling • Linhai • Linyi • Liuyang • Lufeng • Luoding • Luohe • Loyanga • Luzhou • Lu'an • Macheng • Maoming • Mianyang • Mukdenum (Shenyang) • Nanchinum • Nanchong • Nancianum • Nanninga • Nantong • Nanyanga • Nan'an • Neijiang • Ningbo • Pechinum • Pingdu • Pizhou • Puning • Putian • Qidong • Qingdao • Qingyuan • Qiqihar • Quancheum • Queiyanga • Rizhao • Rongcheng • Rugao • Rui'an • Sciamhaevum • Shangqiu • Shantou • Shaoxing • Shenzhen • Shijiazhuang • Shouguang • Siganum • Siucheum • Sucheum • Suining • Suqian • Suzhou Anhuiensis • Taichung • Tainan • Taipeia* • Taipeia Nova* • Taixing • Taiyuenum • Taizhou • Tai'an • Tangshan • Tengzhou • Tianmen • Tianshui • Tiencinum • Ultima Sinarum (Dalian) • Ürümqi • Wafangdian • Weifang • Wenling • Wenzhou • Wuchuan • Wuhan • Wuhu • Wuxi • Xiamen • Xiangcheng • Xiangyang • Xiantao • Xianyang • Xinghua • Xingning • Xintai • Xinyang • Xinyi • Xinyu • Xuanwei • Ya'an • Yancheng • Yangchun • Yangzhou • Yantai • Yibin • Yichang • Yingde • Yiyang • Yongcheng • Yongzhou • Yueqing • Yunfu • Yushu • Yuzhou • Zaoyang • Zaozhuang • Zhanjiang • Zhengzhou • Zhenjiang • Zhongshan • Zhongxiang • Zhucheng • Zhuhai • Zhuji • Zibo • Zigong • Zoucheng

Urbes Asiae capitales

Ordine alphabetico enumerataeAbu Dhabi • Ancyra • Aşgabat • Astana • Bacua • Cuala Lumpuria • Bagdatum • Bancocum • Bandar Seri Begawan • Berytus • Cabura • Catmandum • Cuvaitum • Dacca • Damascus • Dellium Novum • Dili • Doha • Dušanbe • Erivanum • Hanoi • Hierosolyma • Islamabada • Jakarta • Leucosia • Malé • Manama • Manila • Mascatum • Naypyidaw • Pechinum • Philadelphia • Phnom Penh • Pisphecum • Pyeongyang • Riadum • Sanaa • Seulum • Singapura • Sri Jayawardenapura Kotte • Taipeia • Taskentum • Teheranum • Thimphu • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Vientiana
Sub civitatum nominibus annexaeAegyptus • Afgania • Arabia Saudiana • Armenia • Atropatene • Baharina • Bangladesa • Birmania • Bruneium • Butania • Cambosia • Chirgisia • res publica Coreana • res publica popularis democratica Coreana • Cuvaitum • Cyprus • Georgia • Iaponia • Iemenia • India • Indonesia • Iordania • Iracum • Irania • Israël • Kazachstania • Laotia • Libanus • Malaesia • insulae Maldivae • Mongolia • Nepalia • Omania • Pakistania • Philippinae • Emiratus Arabici Coniuncti • Quataria • Russia • res publica popularis Sinarum • res publica Sinarum • Singapura • Syria • Tadzikistania • Taprobane • Thailandia • Timoria Orientalis • Turcia • Turcomannia • Uzbecia • Vietnamia