Merovingi
Merovingi[1] fuerunt domus regnatrix Francorum, quae a saeculo quinto medio ad annum 751 regnum agebat.[2] Primum apparuerunt reges Francorum appellati in Romano Galliae septentrionalis exercitu. Ante enim 509, omnes Francos Romanosque Gallicos septentrionales in eorum dicionum redegerant.
Reges criniti[3] vulgo nuncupabantur, nam crines non tondebant, nisi regno adempto.
Origo
recensereQuod de origine Troiana (de Priamo vel de Aenea) Merovingorum dicitur, fictio genealogica est. Sic et Faramondus et Marcomeres, quos Liber historiae Francorum inter progenitores Merovingorum numerat, incerti sunt. E Francis Saliis colentibus Camaracum (ubi Chlodio regnabat) et Turnacum (ubi Childericus I) gens Merovingica originem ducit. Meroveus cognominis auctor filius Chlodionis et Childerici pater fuit.
Childericus et Chlodovechus
recensereChildericus I socius Romanorum provinciam Belgicam Secundam administravit. Magistro militum Aegidio duce, qui Galliam septentrionalem ut rex regnavit, anno 463 apud Aurelianum feliciter contra Visigothos pugnavit et 469 regem eius populi Euricum ab hac urbe prohibuit. Postea et Saxones vicit.
Successit ei filius Chlodovechus, qui Francos Ripuarios regno suo adiunxit, anno 486 Syagrium, qui regem Romanorum se nuncupabat, vicit et regnum Suessonense possessit. Itaque Thuringos et 506 Alamannos vicit. Circa annum 498 baptizatus est et a Romanis in Gallia habitantibus rex salutatus est. Anno 507 denique Visigothos in Aquitania pugna vicit et Franciam meridionalem expugnavit. Lex Salica Chlodovechi iussu edita est et Lutetia Chlodovecho regnante caput Franciae facta est.
A Chlodovecho ad Dagobertum
recensereChlodovecho mortuo, regnum Francorum inter filios eius divisum est: Theudericus I Remis et Metti rex factus est, Chlodomerius I Aureliani, Childebertus I Lutetiae et Chlotarius I Suessionibus. Contra Burgundiones fratres feliciter pugnaverunt et Provinciam ab Ostrogothis pacto concluso acceperunt.
Chlodomerio mortuo Chlotarius et Childebertus heredes eius perdiderunt regionemque inter se dividerunt. Childebertus filiis carens Chlotarui regnum reliquit; partem Theuderici Chlotarius cepit, cum nepotis eius Theudebaldi uxorem viduam nupsit; sic Chlotarius partes regni coniunxit, sed iterum inter Charibertum I, Gontranum I, Sigibertum I et Chilpericum I.filios suos divisit. Post hac divisionem Austrasia, Neustria et Burgundia regna paene separata erant, Aquitania omnium feudum commune habebatur.
Fredegundis Neustriae regina Chilperici uxor, et Brunichildis regina Austrasiae uxor Sigiberti, quadraginta fere annos (575–613) dimicabant; Chlotarius II Fredegunidis filius Brunichildi victa et supplicio data tria regna Francorum coniungere potest. Dagobertus I filius Chlotarii Chariberto II fratre Aquitaniam solam dedit, sed post tres annos Charibertus mortuus est. Dagobertus omnium Francorum rex multis victoriis famosus est; Alamannos et Slavos et Vascones vicit, in Italia feliciter pugnavit et Armoricam adiunxit (sed mox perdidit). Dagobertus regum Franciae primus in Basilica Sancti Dionysii sepultus est.
Maiorum domus potentia
recensereDagoberto mortuo Neustria (Burgundia addita) et Austrasia iterum separatae sunt. Sed non tam haec divisione potentia Merovingorum subtracta erat, quam opibus et consiliis maiorum domus, qui omnes res tractabant et gerebant, regibus nihil laborantibus. Qua de re Merovingi huius temporis ut reges pigri[4] noti sunt. Einhardus haec in initio vitae Caroli describit (cap. 1).
Etiam Chlotario et Dagoberto regnantibus maiores domus a populo colebantur; Sigibertus III, qui nisi a Pippino Landensi non accepisset, primus rex fuit, pro quo maiores domus imperabant; Grimoaldus Senior Pippini filius voluerat filium suum a Sigiberto adoptatum, regem facere, et Dagobertum filium Sigiberti ipsius in exsilium misit, sed Dagobertus revertit, Grimoaldus autem capite damnatus est, Sigibertus ut sanctus colebatur.
Regis statum religiosum maiores domus verebantur et Pippino Heristalensi maiore domus imperante multi reges locum suum tenebant. Carolus Martellus Pippini filius Maurorum victor cum Neustriam et Austrasiam coniuxisset, nec ipse rex nominari ausus est, nec alterum regem facere; post interregnum filii Caroli Pippinus Brevis et Carlomannus Childericum III e monasterio liberaverant et regem fecerunt ipsique inter se Neustiam et Austrasiam dividerunt, sed Carlomanno mortuo Pippinus Brevis Childericum exsulit ipseque denique rex coronatus est.
Chronica regum Merovingicae stirpis
recensereNotae
recensere- ↑ Videas: Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre
Interdum et Merowingi, Meroingi, etс. - ↑ Formula:Cite EB1911.
- ↑ Gregorii Turonensis Historia Francorum, I, 9.
- ↑ Francogallice Les rois fainéants.
Fontes
recensere- Gregorii Turonensis Historia Francorum
- Fredegarii Historia Francorum
- Aimoini Floriacensis De gestis Francorum
- Andreae Silvii Historiae Franco-Merovingicae synopsis... (Duaci 1633)