Linguistica
Linguistica, sive plenius linguistica generalis, etiam glottologia, est scientia quae quaslibet linguas naturales pertractat, quali vocum sive gestuum, verborum, sententiarum, significationumque structura constitutae sint. Lingua naturalis est terminus technicus, qui ad linguas humanas adhibetur. Naturalem dicimus, quia velut natura, id est: sponte sua, ex hominum inter se loquentium actuum multitudine creverunt continuoque crescunt, nec mathematicorum artificiis constructae sunt. Itaque linguae formales, quippe quae nihil in mundo sociali attingunt, ad linguisticam non pertinent (quamquam etiam linguistae interdum rationibus formalibus utuntur). Humanam dicimus, quia talibus de signis agitur, quae ex forma et significatione constant.
Linguistica est pars semioticae, quae omnium generum signa et signalia communicativa, sive vocibus emissa sive gestibus expressa sive picturis effecta, pertractat.
Studia linguistica ex maxima parte ad singulas linguas describendas pertinent. Quibus in studiis philologia et linguistica corporum magnas partes agunt. Constat quamque linguam systema esse ex subsystematibus constans. Descriptionem structurae linguae perficit grammatica scientifica, quae multiplicem imaginem diagrammaticam subsystematum describendorum praebet.
De divisionibus linguisticae
recensereIn linguistica, quamquam per singularum linguarum exemple proficitur, tamen quaestiones generales ad naturam ac pertractationem linguae naturalis pertinentes proponuntur:
- Quomodo a ceteris nuntiorum communicandorum modis differt lingua naturalis? Quae sunt eius virtutes et propietates?
- Quem ad finem linguam humanam informavit natura hominis, quem ad finem mores et consuetudines sociales linguam figurant? Quomodo pro portione sua mores et actus hominum lingua naturali informantur? Quomodo denique lingua naturalis apud hominem valet?
- Quae sunt partes structurales et propietates generales linguae humanae? Universalia linguistica -- suntne, et si sunt, qualia sunt et quomodo investigantur?
- Singulae linguae, siquidem ex eodem ingenio humano natae sunt, nihilo minus multum inter se differunt. Suntne huic differentiae certi fines? Linguae mundi quatenus in classes typologicas dividi possunt?
- Lingua(e usus) quomodo ad alias actiones cognitivas refertur? Systema linguae quomodo ad usum linguae refertur?
- Cur et quomodo mutantur structurae linguarum? Linguistica diachrona et linguistica historica quomodo inter se differunt?
- Quae sunt input sive indita descriptionis grammaticae?
Linguistica generalis proprio et stricto sensu e nucleo quodam descriptivo constat, in quo elementa cuiusque subsystematis eorumque relationes syntagmaticae et paradigmticae enumerantur. Quem nucleum etiam linguisticam autonomam appellari decet. Nam autonoma est, quod in ea definitur, quae elementa quaeque inter elementa rationes in lingua describenda sint. Antequam enim usum aut mutationem elementorum pertractare potuerimus, cognoscere primum debebimus, elementa illa quae sint.[1] Quod scimus, Panines, grammaticus Indicus, primam explicationem autonomam, mere descriptivam, linguae Sanscritae octo capitulis (Sanscritice Aṣṭādhyāyī, अष्टाध्यायी) circa annum 500 a.C.n. confecit.
In studiis linguisticis—cogitatione quidem, non re—omnes linguae aequum locum obtinent, quamquam nemo negare potest linguam Anglicam, nec non linguas Europaeas, in his studiis maximas partes agere. Sed non nisi initium factum est. Forsitan addito tempore haec iniquitas corrigatur. In studiis linguisticis lingua, sive de lingua in genere sive de singulis linguis agitur, ut systema tractatur ex subsystematibus constans. Qui intellectus linguae a Ferdinando de Saussure duci solet, qui dum vivit id agebat, ut linguisticae suam cuius studium habeat rem instituat, suamque inter studia scientifica viam propriam munitaret: linguisticam scientiam autonomam esse de solis structuris agentem, quae suam habeat rationem propriam, nec solum in phoneticam aut psychologiam reduci possit.[2]
Partes linguisticae
recensereLinguistae maximi momenti
recensere- Leonardus Bloomfield, linguista Americanus, qui evolutionem linguisticae structuralis in Civitatibus Foederatis annis inter duo bella mundana (imprimis inter 1930 - 1940) efficaciter direxit.
- Franciscus Bopp, linguarum investigator et comparator Theodiscus, qui, una cum Rasmo Rask, linguisticae historico-comparativae et studiorum Indoeuropaeorum conditor existimatur.
- Carolus Brugmann, inter studiorum Indoeuropaeorum conditores et Neogrammaticos Universitatis Lipsiensis inscribitur.
- Carolus Bühler, excogitavit theoriam linguisticam, quam "Organon-Modell" (simulacrum organon) appellavit.
- Noam Chomsky, grammaticam generativam condidit.
- Iosephus Greenberg, latissimas de typologia linguarum investigationes peregit, classificationem linguarum Africanarum condidit, familias linguarum Amerindarum et Eurasiaticarum postulavit.
- Iacobus Grimm et Guilielmus Grimm, conditores philologiae Germanicae habentur.
- Zellig Harris, initio Semitista, magis notus ob opera de linguistica structurali, auctor maximi momenti descriptivismi Americani.
- Ludovicus Hjelmslev, linguista Danicus, linguisticae structulali in Europa fovit, scholam Hafnensem condidit.
- Gulielmus von Humboldt, linguisticam comparativam condidit
- Romanus Jakobson, studia maximi momenti de lingua acquirenda perfecit.
- Gulielmus Labov, conditor disciplinae sociolinguisticae late habetur.
- Georgius Lakoff, linguista Americanista, qui linguisticae cognitivae studet.
- Eric Lenneberg, elementa linguae biologica investigavit.
- Antonius Meillet, linguis Indoeuropaeis studuit, vim oeconomiae in lingua mutanda investigavit.
- Hermannus Osthoff, inter conditores studiorum Indoeuropaeorum et Neogrammaticos numeratur.
- Panines, grammaticus saeculi quinti vel quarti a.C.n., qui regulas linguae Sanscritae formulis brevissimis plene et compacte explicuit.
- Hermannus Paul, linguista Theodiscus et lexicographus, particeps gregis Neogrammaticorum.
- Harm Pinkster, secundum Universitatem Chicaginiensem, quae eum anno 2006 laurea honoris causa ornavit, "the world’s leading authority on Latin linguistics" (maxima toto orbe terrarum auctoritas in linguistica Latina).
- Eduardus Sapir, a quo Sapir-Whorf-Hypothesis nomen traxit
- Ferdinandus de Saussure, philologus et semioticus Helveticus linguarum Indoeuropaearum peritus.
- Augustus Schleicher, excogitavit sic dictam Stammbaumtheorie ('theoriam arboris familiaris'), quae fuit gradatio in linguis Indoeuropaeis investigandis.
- Ioannes Schmidt, linguista Germanicus, qui "doctrinam undarum" (Theodisce Wellentheorie) originum et evolutionis linguae posuit.
- Nicolaus Trubeckoj, linguista Russicus (ab anno 1922 Vindobonae degens), ut conditor morphophonologiae aestimatus, unus e conditoribus Circuli linguistici Pragensis.
- Georgius Kingsley Zipf, investigationes eius maximi momenti sunt pro Linguistica quantitativa ("Leges Zipf").
- Galaad Zuckermann, glottologus et linguisticae professor.
Nexus interni
Notae
recensereBibliographia
recensere- Aitchison, Jean. 1999. Linguistics: An Introduction. Londinii: Hodder & Stoughton.
- Akmajian, Adrian, Richard Demers, Ann Farmer, et Robert Harnish. 2010. Linguistics: An Introduction to Language and Communication. Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press. ISBN 0-262-51370-6.
- Crystal, David. 1990. Linguistics. Penguin Books.
- Fromkin, Victoria, Robert Rodman & Nina Hymes. 2008. An Introduction to Language. Editio octava. Bostoniae: Thomson Wadsworth, ISBN 978-1-4130-1773-1.
- Greenberg, Joseph. 1948. "Linguistics and ethnology." Southwestern Journal of Anthropology 4: 140–47.
- Hall, Christopher. 2005. An Introduction to Language and Linguistics: Breaking the Language Spell. Routledge
- Halliday, Michael A. K. 2006. On Language and Linguistics, ed. Jonathan Webster. Londinii & Novi Eboraci: Continuum.
- Hudson, G. 2000. Essential Introductory Linguistics. Oxoniae: Blackwell.
- Itkonen, Esa. 1978. Grammatical theory and metascience. Amstelodami: Benjamins.
- Lyons, John. 1991. Natural Language and Universal Grammar. Novi Ebroaci: Cambridge University Press.
- Lyons, John. 1995. Linguistic Semantics. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- Martinet, André. 1970. Éléments de linguistique générale. Lutetiae: Armand Colin.
- Sapir, Edward. 1921. Language: An introduction to the study of speech. Novi Eboraci: Harcourt, Brace and company.
- Saussure, Ferdinand de. 1922. Cours de linguistique générale publié par Charles Bally et Albert Sechehaye avec la collaboration de Albert Riedlinger. Lutetiae: Payot.
- Taylor, John R. 2003. Cognitive Grammar. Oxoniae: Oxford University Press.
- Trask, R. L. 1995. Language: The Basics. Londinii: Routledge.
- Ungerer, Friedrich & Hans-Jorg Schmid. 1996. An Introduction to Cognitive Linguistics. Harloviae Angliae: Longman.
Nexus externi
recensere- Bibliographia (anglice)
- Citizendium (anglice)
- Glossarium vocabulorum linguisticae (anglice)
- Glottopedia
- Language Log (anglice)
- Societas Linguistica Americae
- LingForum (anglice)
- The Linguist List (anglice)
- Scholarpedia (anglice)
Archaeologia · Civilitas · Geographia · Historia · Ius · Linguistica · Oeconomia · Philosophia · Psychologia · Sociologia