Lichas
Vide etiam paginam discretivam: Lichas (discretiva).
In mythologia Graeca Lichas (Graece Λίχας), est servus Herculis. Iolen captivam ad Deianiram ducit et ab ea cum tunica Nessi sanguine imbuta ad maritum remittitur. Cum vero donum uxoris induit Hercules magnis cruciatibus torquebatur. Dolore furens insontem Licham pede rapuit, supra caput vehementer rotavit atque in Euboeum mare praecipitavit[1], unde Lichas scopulus, formam humanam adservans, natus a poetis dicitur. Hodieque commune nomi Euboeae sic nominatur.
Persona est tragoediarum quae mortem Herculis tractant : Trachiniae Sophocleae et Hercules Oetaeus Senecanus.
Notae
recensere- ↑ Sophocles, Trachiniae 772-785.
Fontes
recensere- Apollodori Bibliotheca II,7,7
- Hyginus mythographus, Fabulae 36.
- Ovidius, libro nono Metamorphoseon 155-158, 211-229.
- Heroides 9.
- Seneca, Hercules Oetaeus.
- Sophocles, Trachiniae.