In mythologia Graeca Iole (Graece Ἰόλη) fuit filia Euryti, Oechaliae regis. Cum pater uxorem dare recusasset, Hercules ut ea potiretur urbem expugnavit atque Eurytum sub oculis filiae necavit. Postea eam Trachinem apud uxorem Deianiram captivam praemisit. Quae origo mortis herois fuit : nam Deianira, zelotypia ardens atque metuens ne paelici postponeretur, sanguine Nessi, quod philtrum amoris esse credebat, tunicam imbuit atque donum Herculi misit. Hercules magnis cruciatibus moriens Hyllo filio imperavit ut Iolen uxorem (fortasse iam opera sua gravidam[1]) duceret, quae Cleodaeum peperit, qui dux Heracleidarum post patrem fuit.

Iole et Hercules apud "Eurytium" (nomina videntur ΕΥΡΥΤΙΟΣ, ϜΙΦΙΤΟΣ, ϜΙΟΛΑ, ΗΕΡΑΚΛΕΣ). "Crater Eurytii" (E 635) in Museo Lupariensi

Iole persona scaenica in Hercule Oetaeo fuit.

Asteroides 836 Jole in eius honorem nominatus est.

  1. Sic saltem inquit Hercules in Hercule Oetaeo : tibi illa pariat quidquid ex nobis habet = versus 1496.

Bibliographia

recensere
  • B. Conticello, "Iole" in Enciclopedia dell' arte antica (Romae: Treccani, 1961)