Indus
Indus[1] (vulgo Sindhū, Abāsīn, etc.; vide infra) est maius flumen quod Pakistaniam praeterfluit; ei etiam sunt cursus per Sinas et India.
Flumen, quod in Planitie Thibetana Sinae occidentalis prope Lacum Mansarovar in Regione Autonoma Thibetana oritur, cursum habet per districtum Ladakh Jammu et Kashmir, et deinde in Pakistaniam per regionem Gilgit et Baltistaniam intrat, post per Pakistaniam Septentrionalem ad meridiem secundum omnem Pakistaniae longitudinem perfluens, ut postremum in Mare Arabicum prope portum Karachium in Sindia defluat. Sua longititudo est 3180 km, et id est longissimum Pakistaniae flumen.
Flumini est pelvis siccationis plus quam 1165000 chiliometra quadrata. Sua aestimata fluxio annua est circa 207 chiliometra cubica; ergo secundum fluxum annuum id est vicensimum primum orbis terrarum flumen. Id, in glaciariis summi mundi oriens, aquam oecosystematibus silvarum temperatarum, planitierum, et terrarum aridarum suppeditat. Una cum fluminibus Hydaspe, Acesine, Hydraote, Hyphasi et Hesydro (quae sunt Pengabi flumina quinque), et duo tributarii ex Khyber Pakhtunkhwa et Afgania, Indus delta constitit Pakistaniae in Rigveda Vedica ut Sapta Sindhu et in Iranico Zend Avesta ut Hapta Hindu memoratam, ambobus nominibus 'Septem Flumina' significantibus.
Flumen fuit res admirationis per Aetatem Classicam. Darius, Rex Imperii Persici, Scylacem Caryandensem ad explorandum flumen anno 510 a.C.n. misit.
Nomen fluminis dedit et civitati Indiae et epochae Indanae.
Nomen
recensereHoc flumen Sanscritice सिन्धू; Avestane Harauhuti; Urdu دریائے سندھ, Daryā-e Sindh; Sindhuice سنڌو, Sindhu; Pašto اباسين, Abāsin 'Pater Fluminum'; Paniabice سندھ, Sindh; Hindko سندھ, Sindh; Persice رود سند, Rūd-e Sind; Arabice السند, Al-Sind; Tibetane སེང་གེ།་གཙང་པོ, Sênggê Zangbo 'Flumen Leonum'; Mandarinice 印度河, Yìndù hé; Graece Ἰνδός; Tschagataice Nilab appellatur.
Descriptio
recensereIndus gravissimas oeconomiae Pakistaniae aquas suppeditat, praecipue rusticae provinciae Punjab, quae plurimum productionis agriculturae civitatis constitit. Quinque fluvii ex quibus Pengabum appellatur sunt flumina Hydaspes, Acesines, Hydraotes, Hyphasis et Hesydrus. Indus etiam multas industrias graves praebet, et plurimum aquae quae bibi potest in Pakistania offert.
Geographia
recensereTributarii
recensereVita fera
recensereRes de valle Indica relatae ex temporibus expeditionis Alexandri dicunt silvam sanam in regione crevisse, quae nunc multo recessit. Babur, Imperator Mughal, in suis memoriis (Baburnama) dicit esse secundum fluminis ripas Rhinocerotidas. Valles est sicca, plantas male sustinens; itaque agricultura praecipue ob inrigationem sustinetur.
Platanista gangetica minor, caeca Delphinidarum subspecies, solum in Indo invenitur, quamquam ea olim in tributariis fluminis habitabat. Secundum World Wildlife Fund, ea est unum ex periclitatissimorum Cetaceorum, quia solum circa mille singula nunc vivunt.[2]
Pisces generis Hilsae sunt pro cibo suavi hominum qui prope flumen habitant. Numerus piscium in flumine est amplus, atque Sukkur, Thatta, et Kotri sunt maiores piscatus sedes, omnibus in inferiore Sindh cursu sitis. Sed moles et inrigatio faciunt ut piscicultura sit oeconomicus magni momenti mos. Delta, ingens et ad meridio-orientem Karachi sita, a conservationistis appellatur una ex gravissimis orbis terrarum regionibus oecologicis. Flumen hic fit multae paludes, rivi, aestuaria, quae cum mari in aquis humilibus coeunt. Hic animalia marina abundanter inveniuntur, inter quae Bramidae et Dendrobranchiata.
Nexus interni
- Chura Sharif
- Cultus humanus Vallis Indi
- Foedus Aquarum Indi
- HMS Indus, naves ex Indo appellatae
- Rigveda
- Sarasvati
- Sindhologia
- Terraemotu Hunza 1974
Notes
recensere- ↑ Marcus Tullius Cicero, De natura deorum 2.130.
- ↑ De hoc animali apud panda.org.
Bibliographia
recensere- Albinia, Alice. 2008. Empires of the Indus: The Story of a River. Prima editio Americana. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company ISBN 978-0-393-33860-7.
- Bowden, Rob. 2005. Settlements of the Indus River. Sicagi: Heinemann Library. ISBN 1403457182, ISBN 1403462496.
- Casal, Jean-Marie. 1969. La civilisation de l'Indus et ses énigmes. Lutetiae: Fayard.
- Clift, Peter D., N. Shimizu, G. D. Layne, J. S. Blusztajn, C. Gaedicke, H.-U. Schlüter, M. K. Clark, et S. Amjad 2001. "Development of the Indus Fan and Its Significance for the Erosional History of the Western Himalaya and Karakoram." GSA Bulletin 113, no. 8 (Augustus): 1039-51. doi:10.1130/0016-7606(2001)113<1039:DOTIFA>2.0.CO;2.
- Fairley, Jean. 1978. The Lion River. Karachi et Londinii: Allen Lane.
- Joy, Charles R..1964. Taming Asia's Indus River; the challenge of desert, drought and flood. Novi Eboraci: Coward-McCann.
- L'Isle, Guillaume de. 1712. Theatrum historicum ad annum Christi quadringentesimum : in quo tum Imperii Romani tum Barbarorum circum incolentium status ob oculosponitur pars orientalis. Tabula. Londinii: Sold by J. Senex.
- Mountjoy, Shane. 2005. The Indus River. Philadelphiae: Chelsea House. ISBN 0791082431.
- Snelgrove, Alfred K. 1967. Geohydrology of the Indus River, West Pakistan. Hyderabad, West Pakistan: Sind University Press.
- Wescoat, James L, Jr. 2012. "The Indus River Basin as a Garden." Die Gartenkunst 24 (1):. 33–41.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Indum spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 23°59′40″N 67°25′51″E, 31°14′32″N 81°46′6″E • OpenStreetMap • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon |
- Blankonthemap, apud blankonthemap.free.de (Northern Kashmir WebSite)
- Bibliographia Aquarum et Legum Internationalium, apud ppl.nl (Peace Palace Library)
- De flumine, apud northernareas.org.pk (Northern Areas Development Gateway)
- De montibus, apud macp-pk.org (Mountain Areas Conservancy Project)
- Foedus Indi, apud wrmin.nic.in
- De Mole Baglihar, apud hindu.com
- De flumine, apud redtailcanyon.com
- De vita fera Indi, apud worldwildlife.org
- De rebus aquaticis, apud pulitzercenter.org (Pulitzer Center)
- "First raft and kayak descents of the Indus headwaters in Tibet," apud shangri-la-river-expeditions.com
- Tabula pelvis Fluminis Indi, apud earthtrends.wri.org (World Resources Institute)