Lingua Sinensis
Lingua Sinensis[1][2] vel Chinensis,[3] interdum mandarina appellata, est maxima orbis terrarum lingua quod ad numerum loquentium 845 234 000 anno 2009 datum[4]. Haec lingua constat in variis dialectis qui multo inter se discrepant pronuntiatu et vocabulario. Inter linguas Sinicas haec multo usitatiorem, multo celebriorem esse confitetur.
Quod autem maximum distinguit dialectos Sinenses seu mandarinas ab aliis linguis Sinicis est phonematis paucitas et polysyllaba verborum morphologia. Quia lingua Mandarina paucis syllabis utitur, multi characteres idem pronuntiatum habent. Quod confusio crearet, sed loquentes Mandarinici verba polysyllaba ex singulis characteribus significatu similibus creare soliti sunt, ut ambiguitates evitentur. Exemplum quod datur est 'medicus', quod in lingua Cantonensi 醫 yi1 tandum redditur, dum in lingua Mandarina 醫生 yi1 sheng1 redditur ("medicus eruditus" seu "medicinae eruditus" [5]) et habetur ut singulum verbum idem significans.
Ex dialecto Mandarina Pechinensi, orta est lingua mandarina normalis, late ut nationalis seu communis Sinarum lingua agnita, quae per orbem terrarum ut lingua Sinensis docta est. In continente Sinensi, Honcongi, Macai plerumque appellatur Putonghua ((Pinyin) Pǔtōnghuà; (Sinice simplificato / translaticio) 普通话 /普通話), quod ad litteram significat "universalem communicationis loquelam". Etiam praecipue in Taivania, et interdum in continente et Honcongi, appellatur guoyu ((Pinyin) Guóyǔ; Sinice simplificato / translaticio) 国语 / 國語) quod ad litteram significat "nationalem linguam" seu "regni linguam". At usque lingua normalis Mandarina discrepat in pronuntiatu et vocabulario per territorium Sinense: quia lingua Mandarina normalis in continente extra Pechinum et in Taivania docta et adhibita multo discrepat a lingua Mandarina Pechini adhibita.
Notae
recensere- ↑ Vide titulum: Dictionarium linguae Sinensis, cum explicatione Latina et Hispanica, charactere Sinensi et Latino. [1]
- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
- ↑ Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus p. 205.
- ↑ Lewis, M. Paul (ed.), 2009. Ethnologue: Languages of the World, Sixteenth edition. Dallas, Tex.: SIL International. Online version: http://www.ethnologue.com/.
- ↑ De orgine verbum 醫生 yi1 sheng1 lege apud http://www.chineseetymology.org/CharacterEtymology.aspx?characterInput=%E7%94%9F Hodie 生 varios significatus habere potest in verbis compositis sicut "vita" et "nasci", sed potest certe in verbum 醫生 melius verti in "medicus eruditus" seu "medicinae eruditus" cum ad hominem spectat.
Bibliographia
recensere- Libri antiquiores
- Athanasii Kircheri e Soc. Jesu China monumentis : qua sacris quà profanis, nec non variis naturae & artis spectaculis, aliarumque rerum memorabilium argumentis illustrata auspiciis Leopoldi primi, Roman. Imper. semper Augusti, munificentissimi mecaenat. Quae etiam appellatur China monumentis et China Illustrata. Amstelodami ,1667 . (Textus apud Google Books). De historia eius lege hoc situ. Hic dicitur Lingua Mandarina.
- Stephanus Fourmont, Linguae Sinarum Mandarinicae hieroglyphicae grammatica duplex, Latinè, et cum characteribus Sinensium: item Sinicorum Regiae Bibliothecae librorum catalogus. Lutetiae, 1742 (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books). Hic dicitur Lingua Mandarinica.
- Theophilus Sigefridus Bayer(ru), Museum Sinicum, in quo sinicae linguae et litteraturae ratio explicatur. Petropoli, 1730 (Vol. 1 apud Google Books) (Vol. 2 apud Google Books)
- Stephanus Fourmont, Meditationes Sinicae. Lutetiae, 1737 (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books)
Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes! |