Jump to content

dierum

E Victionario

Discretiva

dierum dictio est in variis linguis:

Formae affines

[+/-]

Proprietates grammaticales

[+/-]
Forma Modus flexurae originis
diērum casus genitivus pluralis substantivi diēs

Appellatio pronuntiatusque

[+/-]
API: /diˈeːrum/(classice)
Syllabificatio phonetica: di·ē·rum — morphologica: dierum

Loci

[+/-]
M. Porcius Cato
-234…-149
M. Tullius Cicero
-106…-43
Vitruvius
ca. -80…-15
Petronius Arbiter ca. 14-66 Decimus Iunius Iuvenalis
ca. 60-130
Apuleius
ca. 125-170
antiq. class.class. I IIII III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

antiq.

  • Fac ad vindemiam quae opus sunt ut parentur. Vasa laventur, corbulae sarciantur, picentur, dolia quae opus sunt picentur, quom pluet; quala parentur, sarciantur, far molatur, menae emantur, oleae caducae saliantur. Uvas miscellas, vinum praeligneum quod operarii bibant, ubi tempus erit, legito. Siccum puriter omnium dierum pariter in dolia dividito. —De agri cultura M. Porci Catonis [1]

class.  (45 a.C.n. / 709 a.u.)

  • Dolorem vero sapiens extimescet? is enim huic maxime sententiae repugnat. Nam contra mortem nostram atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas animi perturbationes satis esse videmur superiorum dierum disputationibus armati et parati; dolor esse videtur acerrumus virtutis adversarius; is ardentis faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, patientiam se debilitaturum minatur. —Tusculanae disputationes Ciceronis [2]

class.  (30-22 a.C.n.)

  • Inter solem vero et lunam cum distet totum mundi spatium et lunae orienti sol trans contra sit ad occidentem, eam, quo longius absit, a radiis remissam XIIII die plena rota totius orbis mittere splendorem, reliquosque dies decrescentia cotidiana ad perfectionem lunaris mensis versationibus et cursu a sole revocationibus subire sub rotam radiosque eius, et ita menstruas dierum efficere rationes. —De architectura Vitruvii [3]

saec. I.

  • Nemo invitus audit, cum cogitur aut cibum sumere aut vivere. Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est. —Satyricon T. Petronii Arbitri [4][5]

Latinitas postclassica

saec. II.  (ca. 100/128 p.C.n.)

  • pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua
nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum
festorum herboso colitur si quando theatro
maiestas tandemque redit ad pulpita notum
exodium, cum personae pallentis hiatum
in gremio matris formidat rusticus infans,
aequales habitus illic similesque videbis
orchestram et populum; clari velamen honoris
sufficiunt tunicae summis aedilibus albae. —Saturae D. Iuni Iuvenalis [6][5]

saec. II.  (ca. 158 p.C.n.)

  • An invasisse me domum Pudentillae et concipilare bona eius tu magis dolere debes quam doluisset Pontianus, qui mihi ob paucorum dierum vestro scilicet instinctu ortas simultates etiam absenti apud Avitum satisfecit, qui mihi apud tantum virum gratias egit? —Apologia sive Pro se de magia liber Apulei [7][5]

Fontes

  1. Marcus Porcius Cato - De re rustica (vel: De agri cultura). (The Latin Library): Caput 23. Versus 2 — dierum
  2. Marcus Tullius Cicero - Tusculanae disputationes. (The Latin Library): Liber quintus. XXVII. [76] — dierum
  3. De architectura libri decem Vitruvii, (F. Krohn, Lipsiae 1912). Bibliotheca Augustana. Liber nonus, 1. [10] — dierum
  4. 4.0 4.1 T. Petronius Arbiter, Satyricon - quae supersunt (apud Guilielmum Vande Water, Trajecti ad Rhenum MDCCIX). Cap. CXI. [13] — dierum
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 Vicicitatio: dierum.
  6. 6.0 6.1 Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae. (Ed. brevique adnotatione critica instr. W. V. Clausen, Oxford 1959). Satura III, versus 172 — dierum
  7. 7.0 7.1 Apuleius - Apologia sive Pro se de magia liber. (Bibliotheca Augustana): Pagina 5. Sectio 96. Versus 3 — dierum