huius operis.
Non dubito, quin eruditi quidam, vulgata iam de novitate hypotheseon huius operis fama, quod terram mobilem, Solem vero in medio universi immobilē constituit, vehementer sint offensi, putetque disciplinas liberales recte iam olim constitutas, turbari non oportere. Verum si rem exacte perpendere uolent, inuenient authorem huius operis, nihil quod reprehendi mereatur comisisse. Est enim Astronomi proprium, historiam motuum cœlestium diligenti & artificiosa observatione colligere. Deinde causas earundem, seu hypotheses, cum veras assequi nulla ratione possit, qualescunque excogitare & confingere, quibus suppositis, ijdem motus, ex Geometriæ principijs, tam in futuru, quàm in præteritu recte possint calculari. Horu aute utrunque egregie præstitit hic artifex. Neque enim necesse est, eas hypotheses esse veras, imò ne verisimiles quidem, sed sufficit hoc unum, si calculum observationibus congruentem exhibeant. nisi fortè quis Geometriæ & Optices usque adeo sit ignarus, ut epicyclium Veneris pro verisimili habeat, seu in causa esse credat, quod ea quadraginta partibus, & eo amplius, Sole interdum præcedat, interdu sequatur. Quis enim non videt, hoc posito, necessario sequi, diametrum stellæ in ῶιγείῳ plusq quadruplo, corpus autem ipsum plusq sedecuplo, maiora, quàm in ἀπογείῳ apparere, cui tamen omnis ævi experientia refragatur? Sunt & alia in hac disciplina non minus absurda, quæ in præsentiarum excutere, nihil est necesse. Satis enim patet, apparentiu inæqualium motuu causas, hanc arte penitus & simpliciter ignorare. Et si quas fingedo excogitat, ut certe quamplurimas excogitat, nequaqua tamen in hoc excogitat, ut ita esse cuiquam persuadeat, sed tantum, ut calculum recte instituant. Cum autem unus & eiusdem motus, varie interdum hypotheses sese offerant (ut in motu Solis, eccentricitas, & epicyclium) Astronomus eam potissimum arripiet, quæ compræhensu sit quàm facillima. Philosophus fortasse, veri similitudinem ma-