Wolfgangus Clement
Wolfgangus (vulgo: Wolfgang) Clement (natus 7 Iulii 1940; mortuus die 27 Septembris 2020) vir publicus Germaniae fuit et ad usque annum 2008 sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.
Munus
[recensere | fontem recensere]Clement post scholam finitam Monasterii iurisprudentiae ad usque annum 1965 studebat; postea erat referendarius iuris. Ab anno 1968 ephemeridum scriptor laborabat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1970 Clement sodalis SPD fuit. Anno 1989 secretarius statalis apud praesidem ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae Ioannem Rau factus est. Anno 1995 administer oeconomiae eius terrae creatus est. 27 Maii 1998 successor Ioannis Rau, qui magistratum praesidis foederalis tum petebat, praeses ministrorum electus est. Anno 2000 maioritate factionis suae SPD suffragio perdita Clement coalitionem cum Viridibus iniit. Sed anno 2002 Clement Administer Foederalis Oeconomiae et Laboris a Gerhardo Schröder nominatus est. Successor praeses ministrorum Petrus Steinbrück erat. Post electionem foederalem anni 2005 Clement officium reliquit.
Post magistratus
[recensere | fontem recensere]Eodem anno Clement praeses societatis electridis "RWE" et postea aliarum societatum fiebat. Anno 2008 SPD reliquit, quae factio eum reprehenderat, quod homines Hassiae monuerat, ne Andream Ypsilanti, sodalem SPD praesidem ministrorum suam crearent. Nam Clement eam nimium ad Sinistram vergere putat.
Ludovicus Erhard (CDU) |Curtius Schmücker (CDU) |Carolus Schiller (SPD) |Helimutus Schmidt (SPD) |Ioannes Friderichs (FDP) |Otto Comes Lambsdorff (FDP) |Manfredus Lahnstein (SPD) |Otto Comes Lambsdorff (FDP) |Martinus Bangemann (FDP) |Helimutus Haussmann (FDP) |Georgius Möllemann (FDP) |Gunterus Rexrodt (FDP) |Werner Müller (nullius factionis) |Gualphangus Clement (SPD) |Michael Glos (CSU) | Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU) |Rainer Brüderle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Brigitta Zypries (SPD) | Petrus Altmaier (CDU) | |
Gerardus Schröder (SPD) | Iosephus Fischer (Virides) | Otto Schily (SPD) | Brigitta Zypries (SPD) | Ioannes Eichel (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Renata Künast (Virides) | Petrus Struck (SPD) | Ursula Schmidt (SPD) | Manfredus Stolpe (SPD) | Edelgarda Bulmahn (SPD) | Georgius Trittin (Virides) | Renata Schmidt (SPD) | Heidemaria Wieczorek-Zeul (SPD) | | |
Rudolphus Amelunxen Centrum | Carolus Arnold CDU | Fridericus Steinhoff (SPD) | Franciscus Meyers (CDU) | Henricus Kühn (SPD) | Ioannes Rau (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Georgius Rüttgers (CDU) | Hannelora Kraft (SPD) | Arminius Laschet (CDU) | Henricus Wüst (CDU) | |