Virginia Woolf
Virginia Woolf [vəˈdʒɪnjə wu:lf] (nata Adeline Virginia Stephen Londinii die 25 Ianuarii 1882; mortua apud Lewes in Sussexia Orientali die 28 Martii 1941) fuit scriptrix Anglica. Auctrix modernismi saeculi vicensimi maximi momenti habetur. Opera eius feminismo et homophylophiliae innotuerunt. Technica sensuum conscientiarumque confluentium (stream of consciousness) et ingenio poetico suo magno mythistoriam modernam praececinit.
Anno 1941 sibi mortem conscivit depressionis causa, quae ex abusu sexuali dum impubes fuerat putatur.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filia biographi philosophique Leslie Stephani ex anno 1905 cum sorore Vanessa et fratribus Londinii ad Bloomsbury Londinii habitavit. Tunc pater iam naturae concesserat; Vanessa postea nupsit Clive Bell critico. Ad Bloomsbury circulus culturalis illustrissimus saepius conveniebat, cuius membra fuerunt intellectuales multi, inter quos scriptor Leonardus Woolf. Iste vir Virginaiam in matrimonium duxit Virginiam anno 1912. Virginia cum marito anno 1917 domum editoriam Hogarth Press condidit.
Iam fabulae Romanenses primae - The Voyage Out (1915), Night and Day (1919), Jacob’s Room (1922) – testimonium perhibent de realismo abiciendo, cui tunc adhuc fideles erant auctores magni, e.g. Ioannes Galsworthy, Arnoldus Bennet, Herbertus Georgius Wells. Woolf argumenta postpositura tamen conscientas sensusque efferre maluit. In operibus praetitulatis Mrs. Dalloway (1925) et To the Lighthouse (1927) et argumentum et characteres ex interiore sensim aedificantur, ut realismus omnino subiectivus efficeretur. Symbola atque metaphorae prodigialiter ad infinitum exaltantur.
Sensus conscientiaque confluentes permiserunt, ut res parvae et homines in vita quotidiana recedentes abundanter atque eminenter enarrarentur. Henrico Bergson lumine, qui vel Marcellum Proust moverat, experimenta nova de tempore quolibet tractando etiam a Woolf fiebantur. Domna Dalloway, quamquam non plus quam horas duodecim apparet, caleidoscopice sensus quam longissime evolvit tenditque. Quoad scribendi genus maxime procax fabula Milesia praetitulata The Waves (1931) fuisse videtur, in qua quasi omnia acustice tantummodo aguntur atque promoventur. Autobiographica multa apud Orlando: A Biography (1928) inveniuntur, ubi scriptrix modum in alienum philosophatur de partibus a feminis agendis, de neglecto artificum ingenio, de identitate quaerenda. Ibidem implicite etiam monumentum posuit amicae et scriptrici Victoriae Maria Sackville-West.
Gravitudo
[recensere | fontem recensere]Woolf multas recensiones criticas pepigit, e.g. pro foliis "Times Literary Supplement", ad quae multi attenti erant. Commentarii eius publicati sunt apud The Common Reader (1925) et The Common Reader, Second Series (1932). Insuper vitas multorum concinnavit et feminismi quaestiones ciebat, ut perspicue in opusculo A Room of One's Own (1929) agnosci potest. Commercium epistulare magnum cum multis hominibus egregiis habens numquam viam sibi propriam liquit. Diaria et litterae datae optime exsinuant tam vitam quam laborem uberrimum ingeniosum.
Anima saepe in depressiones labens iam a pueritia concussa erat. Inde, quando operam in mythistoria quadam[1] dabat, consilium cepit de suicidio committendo. Sibi mortem conscivens aquis Ouse fluminis submersa est.
Opera
[recensere | fontem recensere]Libri
[recensere | fontem recensere]- The Voyage Out (1915)
- Night and Day (1919)
- Jacob's Room (1922)
- Mrs Dalloway (1925)
- To the Lighthouse (1927)
- Orlando (1928)
- A Room of One's Own (1929)
- The Waves (1931)
- The Years (1937)
- Between the Acts (1941)
Diaria
[recensere | fontem recensere]- A Writer’s Diary (1953)
- Moments of Being (1976)
- A Moment's Liberty: the shorter diary (1990)
- The Diary of Virginia Woolf (quinque libri)
- Passionate Apprentice: The Early Journals, 1897–1909 (1990)
- Travels With Virginia Woolf (1993), diarium itineris Graeci
Epistulae
[recensere | fontem recensere]- Congenial Spirits: The Selected Letters (1993)
- The Letters of Virginia Woolf 1888–1941 (sex libri, 1975–1980)
- Paper Darts: The Illustrated Letters of Virginia Woolf (1991)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Virginiam Wolf spectant. |
- De Virginia Woolf pagina a Georgio Beresford anno 1902 scripta (Anglice)
- Biographia Virginiae Woolf in Museo historico Germaniae (Deutsches Historisches Museum) (Germanice)
- Societas Anglica Virginia Woolf dicata (Anglice)
- Societas internationalis Virginia Woolf dicata (Toronto) (Anglice)
- De Virginia Woolf in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Pretiosa apud DDB
- Elsemarie Maletzke: Durch Sussex und Kent – auf den Spuren von Virginia Woolf und ihrem Freundeskreis. In: Die Zeit, 17/1998
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Agitur de opusculo Between the Acts (1941)