Venus Cnidia
Venus Cnidia, statua Aphroditae vel Veneris deae, a Praxitele, sculptore Graeco saeculi quarti a.C.n., facta est. Dea, nuda, dextram manum ante sexum ferens, manu sinistra vestem tenens, fingitur. Statua Cnidi in deae templo stetit. Haec est prima statua Graeca quae feminam nudam exhibet. Secundum famam antiquam, sculptor, ut Veneris exemplo meretrice quae in mari natabat usus est. Venus Cnidia inter Praxitelis opera clarissimum habetur, venustate formaque celebre. Veneris autem duas statuas fecit. Incolae Coi simulacrum vestitum maluerunt.
Bernardus de Montfaucon[1] haec curiose de statua illa: "Illius videlicet Veneris inter omnes statuas celeberrimae schema, cuius statuae sculptor fuit ille inter principes statuarios insignis Praxiteles. Duas ille Veneris statuas fecit, inquit Plinius,
simulque vendebat: alteram, velata specie, quam ob id quidem praetulerunt, quorum conditio erat, Coï, cum alteram etiam eodem pretio detulisset, severum id ac pudicum arbitrantes. Reiectam Cnidii emerunt, immensa differentia famae. Voluit etiam postea a Cnidiis mercari Rex Nicomedes totum aes civitatis alienum, quod erat ingens, dissoluturum se promittens. Omnia perpeti maluere, nec immerito. Illo enim signo Praxiteles nobilitavit Cnidum. Aedicula eius tota aperitur, ut conspici possit undique effigies deae, favente ipsa, ut creditur, facto. Nec minor ex quacumque parte admiratio est.[2].
(..) Praxiteles inquit Athenaeus [3], Veneris Cnidiae imaginem fecit ad exemplar Phrynes quam perdite amabat. At secundum Posidippum, a Clemente Alexandrino in Protreprico allatum, ad exemplar amasiae suae Cratines Praxiteles Venerem Cnidiam sculpsit, ut quotquot Venerem Cnidiam colere se putarent, ab se adamatam Cratinem colerent. Adiicit ibidem, Pictores quosque, qui Venerem depingere vellent ad exemplar Phrynes illam depingere solitos fuisse, quemadmodum Sculptores qui Hermas Athenis efformarent, exemplum ab Alcibiade sumebant. Lucianus Venerem illam Cnidiam ita describit.
Ingredimur templum cujus in medio dea posita est ex Pario lapide, artificium pulcherrimum, ex ore leniter diducto paulum subridens. Tota vero pulchritudo eius in aperto posita est, atque omni circumiecta vestis involucro destituta, nisi quod manuum altera partes pudendas paululum contegit. Tantum porro valuit opifex ars efficere, ut adeo aspera ac dura lapidis natura singulis membris conveniret.– Lucianus, Amores, 13― convertit Bernardus de Montfaucon
(...) Haec statua imperantibus Arcadio et Honorio adhuc Cnidi visebatur."
Multa sunt epigrammata antiqua quae eximiam pulchritidinem statuae extollunt, exempli gratia:
Ἀ Κύπρις τὰν Κύπριν ἐνὶ Κνίδῳ εἶπεν ἰδοῦσα· "Φεῦ! φεῦ! ποῦ γυμνὴν εἶδὲ με Πραξιτέλης;"– Incertus, Anthologia Palatina, XVI, 162Cypris cum Cyprin Cnidi vidit elocuta est : "Heu, heu, ubinam nudam vidit me Praxiteles?― convertit Fred. Dübner
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Plinius Maior, Naturalis historia, XXXVI, 9 [2]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Closuit, Leonard. 1978. L'Aphrodite de Cnide: Etude typologique des principales répliques antiques de l'Aphrodite de Cnide de Praxitèle. Martigny: Imprimerie Pillet.
- De la Chau, Gerardus, 1776.Dissertation sur les attributs de Vénus, Lutetiae, [3]