Vegetarismus
Vegetarismus,[1][2] seu vegetarianismus[3] est animi habitus vel ethica practica, cuius fautores solum fructus vel holera consumunt et carnem (carnem rubrum(en), carnem avium cohortalium, cibum marinum, insecta, et carnem aliorum animalium) edere recusant. Vegetarismus ab iuribus animalium ducitur; sunt qui salutis causa animalis carnem edere nolint; sunt etiam qui regimen vegetarium[4] minus, quam carnosum, ad calefactionem globalem conducibile arguunt.[5]
Vegetarismus etiam philosophiae vel religionis causa (sicut apud Pythagoram, in Iainismo, Mahavira sectione nova Buddhismi, Hinduismo, Ecclesia Adventistarum Septimi Diei, et Sichismo) aut naturae protectionis causa colitur.
Vegetarismus, qui lac et ova non excludit, a veganismo distinguitur,[6] quo cibos edere qui ab animalibus proveniunt plane vetatur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cf. “.eat vegetarianism” apud Morgan, Davidem (2013). Lexicon Anglum et Latinum. Paulopolis: Darcy Carvalho. p. 244 [PDF].
- ↑ "vegetarismus: vegetarismus" in Lexico Latino hodierno.
- ↑ Jose Juan del Col, Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del Latín. Instituto Superior “Juan XXIII” Bahía Blanca, 2007.
- ↑ Vb. adiect. "vegetarius -a -um: vide Pons
- ↑ Scarborough et al. (2023)
- ↑ De vocabulis veganismus ac veganicus, vide Melissam, 212: De diæta veganica deque potulentis; adiectivum veganus invenit in Lexico Latino hodierno.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Détienne, Marcel. 1970. "La cuisine de Pythagore." Archives de Sciences Sociales des Religions 29: 141–62.
- Ossipow, Laurence. 1989. Le végétarisme: vers un autre art de vivre. Lutetiae: Cerf Fides. ISBN 2204030813.
- Ossipow, Laurence. 1997. La Cuisine du corps et de l'âme: approche ethnologique du végétarisme, du crudivorisme et de la macrobiotique en Suisse. Éditions de la Maison des sciences de l'homme. ISBN 2735107558.
- Scarborough, Peter, et al. 2023. "Vegans, vegetarians, fish-eaters and meat-eaters in the UK show discrepant environmental impacts". Nature Food vol. 4 (2023) pp. 565-574.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad vegetarianismum spectant. |
Vide vegetarianismum in Victionario. |