Ur
Ur (Sumerice Urim;[1] Accadice Uru;[2] Arabice أور) fuit urbs-civitas Sumerica antiqua in Mesopotamia sita, accuratius in loco hodierno Tell el-Muqayyar in Provincia Dhi Qar natione Iracum sita. Ur condita est circa annum 5000 a.C.n.
Ur civitas magna erat. Multae reliquiae in urbe Ur archaeologi invenerunt, exempli gratia Vexillum regni Ur, quod hodie in museo Britannico est. Vexillum regni Ur archaeologi Britannici invenerunt in sepulcris regiis urbis cum monilibus et armillis reginae Puabi.
In sepulcris regiis urbis Ur, archaeologus Britannicus Leonardus Wooley duo milia cadaverum invenerunt.
Hodie ruinae urbis Ur magnae sunt. Inter ruinas adhuc Ziggurat Ur visitare possumus. Ziggurat Ur a Saddamo Husseino restauratum est.
In Ur tres magnae familiae imperaverunt. Ur-nammu magnus rex fuit. Ille imperium creavit cuius caput urbs Ur erat.
Saeculo VI a.C.n. Ennigaldi-nanna, summa sacerdos dei Sin, museum, in quo antiquitates Mesopotamiae osservarentur, condidit. Quod museum, in urbe Ur locatum, tamquam omnium antiquissimum saepe habetur[3].
Vide etiam
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ur spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ S. M. Kramer, The Sumerians, Their History, Culture, and Character, University of Chicago Press, 1963, paginae 28 et 298.
- ↑ The Cambridge Ancient History: Prologomena & Prehistory: Volumen 1, pars 1.
- ↑ Cohen, R. 2022. Making History: The Storytellers Who Shaped the Past. Simon & Schuster.