Jump to content

Tribus Iudae

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Iudaea.
Duodecim tribus Israël
Hebraice Latine
1. רְאוּבֵן Ruben
2. שִׁמְעוֹן Simeon
3. לֵוִי‎ (Levi)
4. יְהוּדָה Iudas
5. דָּן Dan
6. נַפְתָּלִי Naphtali
7. גָּד Gad
8. אָשֵׁר Aser
9. יִשָּׂשכָר‎ Issachar
10. זְבוּלוּן Zabulon
11. יוֹסֵף (Ioseph)
11.a מְנַשֶּׁה Manasse
11.b אֶפְרַיִם Ephraim
12. בִּנְיָמִין Beniamin
Tabula tribuum Israël secundum Ios 13–19, antequam Dan sedes in septentriones transtulit.

Iudae tribus (שֵׁבֶט יְהוּדָה‎) secundum Tanach sive Vetus Testamentum fuit una e duodecim tribubus Israël, quae nomen a Iuda, filio Iacobi patriarchae, traxit. Iudae tribus prima sedes in Terra Israël collocans partem terrae meridianam, quae postea Iudaea appellata est, occupavit. Iesse cum filiis una cum Davide rege ad hanc tribum pertinuerunt.

Auctor libri Genesis "Iuda" (Hebraice יְהוּדָה Iehuda) ex nomine Dei (JHVH) et verbo "hdh" ("laudare", "gratiam agere") formatum esse interpretatur (Gen 29,35: Modo confitebor Domino). Sunt autem, qui nomen magis a "monte Iuda" (Ios 20,7; 21,11) vel a "deserto Iuda" (Iud 1,16; Ps 63,1) repetere ac in tribum translatum esse putent.[1]. Progenies Iudae, tum incolae regni Iudae, denique omnes Israelitae Iudaei appellati sunt.

Argumenta biblica

[recensere | fontem recensere]

Tribus Iudae cum Hierosolymis, cuius templum (secundum istam traditionem) unicum sit legitimum ad deum JHVH colendum in Opere Deuteronomico gravem locum obtinet. Opus Deuteronomicum, quae libros biblicos a Deuteronomio usque ad Librum II Regum amplectitur, rege Iosia (641–609 a.C.n.) reformatore religionis Iudaicae, ut plurimi scientifi putant, conscriptum est, quamvis variis modis in captivitate Babylonica et postea mutatum.

Liber Iosue refert Iosuam partibus Chanaan ab Israelitis occupatis terras inter tribus distribuisse. Ad portionem Iudae - secundum Ios 15 - pertinebat maxima Israelis meridiana pars una cum Negev, deserto Sin et Hierosolymis. Liber Iudicum partitionem terrae aliter describit: Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum dicentes: Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum? Dixitque Dominus: Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius (Iud 1,1-2). Maxima tamen scientificorum pars utramque narrationem ficticiam habet, multis saeculis post pio animo scriptam.[2][3] Pauci tamen quandam narrationum fidem postulant fontes Aegyptios[4] vel Phoenicios[5] proponentes.

Libri Samuelis narrant regnum, postquam Saul tribu Beniamin oriundus peccatorum causa a Deo repudiatus esset, Davidi delatum esse apud tribum Iudae in perpetuum mansurum. Tamen Salomone mortuo tribus septentrionales, qui Roboam, Salomonis filium, abnuerunt, fere anno 930 a.C.n. Ieroboam sibi regem elegerunt et regnum Israel septentrionale sive Regnum Samariae constituerunt (Reg I, cap. 12). Libri Regum regnum septentrionale meridiano maiore ac divitiore despicatui habent et excidium eius anno 722 a.C.n. ab Assyriis factum poenam meritam interpretantur, praesertim cum ad idololatriam revertisset. Tribus Iudae ac Beniamin, quae in fide domus David manebant, regnum Iudae formaverunt, quod anno 587 a.C.n./586 a.C.n. Hierosolymis expugnata a Nabuchodonosore II rege Babyloniae oppressum est.

Si plus cognoscere vis, vide etiam Captivitas Babylonica.

Cum Israelitae ex Babylonia revertissent, pristinis tribuum structuris sublatis omnes Iudaei appellati sunt, muneribus Levitarum sacerdotumque (cohanim) servatis. Templum Hierosolymitanum omnium Iudaeorum, merdianorum septentrionaliumque, unicus locus sacer factus est.

Tribus Iudae in religione Christiana

[recensere | fontem recensere]

Genealogiae Iesu[6] in Novo Testamento Iesum "filium David" vocant, Matthaeus ex Salomone, Lucas ex Nathan. In Apocalypsi Ioannis (5,5) Iesus "leo de tribu Iuda" dicitur.[7] Secundum Novum Testamentum sacerdotium per Iesum a tribu Levi in tribum Iudae transiit.[8].

  1. Judith Gärtner, Juda (Person), in: Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon. Vol. 3 (1992) col. 756–757.
  2. Kenneth A. Kitchen, On the Reliability of the Old Testament (Grand Rapids, Michigan. William B. Eerdmans Publishing Company 2003), ISBN 0-8028-4960-1
  3. Paula M. McNutt, Reconstructing the Society of Ancient Israel (Westminster John Knox Press 1999), 42. ISBN 978-0-664-22265-9.
  4. Manfred Görg, Israel in Hieroglyphen. In: Biblischen Notizen 106, 21–27 (Herder 2001).
  5. Anthony Frendo, Two Long-Lost Phoenician Inscriptions and the Emergence of Ancient Israel. In: Palestine Exploration Quarterly 134/1 (2002), 37–43. doi:10.1179/peq.2002.134.1.37.
  6. Mt 1,1–6 et Lc 3,23–34.
  7. Apc 5,5: vicit leo de tribu Iudae, radix David.
  8. Hebr 7.