Jump to content

Transitus

E Vicipaedia

Transitus (-ūs, masc.) (passus, -i, m...) vel transitus saltus[1] est primum locus in montibus, qui est una regione supremus, altera infimus locus, aliis verbis una regione vallis, altera dorsum vel iugum montium. Eiusmodi angustiae semper divortia aquarum sunt.

Hodiernis linguis, transitus angustus saepe numero simpliciter iugum appellatur, Italiane giogo, Germanice Joch, lingua Ladina Jü, sed etiam Romani Iugum Iovis noverant.

Romani transitus etiam et appellabant:

  • angustias (Angustiae Succorum)
  • claustra
  • fauces
  • furcas
  • furculas
  • iugum (Iugum Iovis)
  • mons
  • portas

Noverant exempli gratia

  • furculas Claudinas
  • Poeninum, scilicet mons vel iter.

Tum transitus fossae locus est quo fossam transire potes.

Deinde transitus actio transeundi est. Transitus Alpium aut locus est aut actio Alpes transeundi.

transitus et sella equina hodierna similem formam habent

Postremo mathematici locos eius formae eodem nomine appellant quo sella quae hodiernis temporibus in equis in usu est nominatur. Equites Romani autem eiusmodi sellas equinas non iam habebant. Sella enim equina hodierna formam recta equi regione concavam, transversa autem regione convexam habet. Olim etiam saepe transitus montium mons appellatus est quod cacumina montium non adibantur.

  1. PONS Standardwörterbuch LATEIN 1. Auflage 1992, Nachdruck 2006