Jump to content

Tragemata

E Vicipaedia
Variae secundae mensae.
Pars crustum malorum cum glacie edibili et cinnamo.
Gulab jamun, schidiis amygdalorum in summa parte, est una ex secundis mensis populo gratissimis in arte coquinaria Indica

Tragēmata (Graece τράγημα, saepius pl., τραγήματα), vel Latinitate pura secundae mensae, sunt cursus cenatorius qui cenam conficit, plerumque in cibis dulcibus, sicut confecta[1] vel fructus, et aliquando potione sicut vinum secundae mensae vel anisatum consistens; praeterea, coffeum, caseos, nuces, aliasve saporificas in Civitatibus Foederatis comprehendere potest, res alibi cursus alius habitas. In nonnullis mundi regionibus, sicut in multo Africae Mediae et Occidentalis, multisque Sinarum regionibus, traditio mensae secundae abest. Secunda mensa similis est bellariae, licet bellaria dulcis esse, nec tantum post cenam anteponi soleat.

Locutio "mensae secundae" in multorum confectorum generibus adhibere potest, sicut crustula Anglica (biscuits)[2], scriblitae, scriblitae apertae?, crustula, artolagani, gelatinae, crema gelida (et alia glacierum edibilium genera), cuppedia, crusta, tyropatinae, tong sui (iura dulcia). Fructus etiam in cursibus secundae mensae plerumque inveniuntur ob eorum dulcedinem naturalem. Nonnullae culturae ad secundas mensas parandas cibos dulces reddunt qui ferme sunt saporificos.

Nonnullae mensae secundae populo gratissimae in India et Pakistania. Crystalla sacchari in variis linguis Indicis khanda (खण्ड) appellantur, quod est fons candy, vocabuli Anglici.[3]

Deis in Mesopotamia antiqua,[4] India antiqua,[5] aliisque civilizationibus antiquis[6] dari solebant ciborum dulcium dona. Fructus sicci et mel ut videtur primae dulcificatores in plurimis mundi regionibus adhibebantur, sed divulgatio sacchari, graminis dulcis, per totum mundum necessaria ad secundam mensam progrediendam erat.[7]

Nexus interni

  1. Johann Christoph Sommerhoff: Lexicon pharmaceutico-chymicum latino-germanicum et germanico-latinum, Norimbergae 1713, reimpressio Hildesiae 1977, p. 77
  2. Christian Helfer: Lexicon auxiliare, editio altera, Saraviponte 1991, p. 305
  3. Abbot 2010.
  4. Kondl 2011: 6.
  5. Kondl 2011: 16.
  6. "Lessons From History: Fruit is a Dessert". Nourishing Gourmet .
  7. Kondl 2011:13.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
Eruditio

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad tragemata spectant.