Torpedinidae
Subclassis : Elasmobranchii
Superordo : Batoidea
Ordo : Torpediniformes
Familia : Torpedinidae
Bonaparte, 1838
Torpedinidae sunt familia chondrichthyium, piscium complanatorum, qui liberationem electricitatis efficiunt ad praedam stupefaciendam et quo sese defendunt. Tarde moventur, et in imo mari habitant. Familiae sunt viginti duo species descriptae. Maxima est Tetronarce nobiliana, quae usque ad 90 chiliogrammata pondere crescere, et ictum electricum 220 voltiorum intendere possunt. Corporibus torpedinidarum sunt regiones commutatorum musculorum cellulae electroplaques? appellatae, quae organum electricum constituunt. Electricitas in eorum textibus corporeis condi potest, qui nucleum electricum agunt. Ictus pulsibus liberari potest. Torpedo ictum in corpus animalis emittere potest ad id stupefaciendum ut facilius capiatur et comedatur, etiam in corpus praedatoris. Textus torpedinidarum saepe in investigationibus neurobiologicis proper eius proprietates unicas adhibetur.
In rebus militaribus, torpedo, genus pyroboli, ex torpedinibus appellatur.
Species
[recensere | fontem recensere]Familiae sunt viginti duae species in duo genera digestae.[1]
- Genus Tetronarce T. N. Gill, 1862
- Tetronarce californica Ayres, 1855
- Tetronarce cowleyi Ebert, D. L. Haas & M. R. de Carvalho, 2015[2]
- Tetronarce fairchildi F. W. Hutton, 1872
- Tetronarce formosa D. L. Haas & Ebert, 2006
- Tetronarce macneilli Whitley, 1932
- Tetronarce nobiliana Bonaparte, 1835
- Tetronarce puelcha Lahille, 1926
- Tetronarce tokionis S. Tanaka (I), 1908
- Tetronarce tremens F. de Buen, 1959
- Genus Torpedo Houttuyn, 1764
- Torpedo adenensis M. R. de Carvalho, Stehmann, et Manilo, 2002
- Torpedo alexandrinsis Mazhar, 1987
- Torpedo andersoni Bullis, 1962
- Torpedo bauchotae Cadenat, Capapé & Desoutter, 1978
- Torpedo fuscomaculata W. K. H. Peters, 1855 (Black-spotted torpedo)
- Torpedo mackayana Metzelaar, 1919
- Torpedo marmorata A. Risso, 1810
- Torpedo microdiscus Parin & Kotlyar, 1985
- Torpedo panthera Olfers, 1831
- Torpedo semipelagica Parin & Kotlyar, 1985
- Torpedo sinuspersici Olfers, 1831
- Torpedo suessii Steindachner, 1898
- Torpedo torpedo (Linnaeus, editio decima Systema Naturae, 1758)
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Carvalho, M. R. de. (2015): Torpedinidae. In: Heemstra, P. C., Heemstra, E., & Ebert, D. A. (eds.), Coastal Fishes of the Western Indian Ocean, vol. 1. South African Institute for Aquatic Biodiversity, Grahamstown, South Africa. In prelo.
- ↑ Ebert, D. A., Haas, D. L., & de Carvalho, M. R. (2015): "Tetronarce cowleyi, sp. nov., a new species of electric ray from southern Africa (Chondrichthyes: Torpediniformes: Torpedinidae): Zootaxa 3936 (2): 237–50.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Torpedinidas spectant. |
Vide "Torpedinidas" apud Vicispecies. |