Thutmosis III
|
Thutmosis III[1] fuit sextus pharao domus duodevicensimae Aegypti antiquae. Primos viginti duo annos eius regni, coregens fuit cum Hatshepsut, noverca et amita, quae etiam pharao appellabatur. Thutmosis usitate primum in monumentis exstantibus monstratur, sed ambo propria nomina regalia et insignia gerunt.[2] Thutmosis exercitus Hatshepsut duxit. Hatshepsut autem mortua, Thutmose III, solus regnans, maximum imperium Aegypti creavit: saltem septendecim expeditiones imperavit, terrasque a Niya in Syria septentrionali ad quartam cataractam Nili in Nubia vicit.
Thutmosis III Aegyptum paene quinquaginta quattuor annos rite regnavit, atque Aegyptologi usitate ratiocinantur eius regnum coepisse die 24 Aprilis 1479 a.C.n. et finem habuisse die 11 Martii 1425 a.C.n., tempus autem quod viginiti duos annos comprehendit cum Hatshepsut coregens esset. Praeterea, ultimos duos eius regni annos, Amenhotep II, filius et successor, fuit regens iunior.
Thutmose III fuit filius Thutmosis II per Iset, uxorem secundariam.[3] Patris uxor regalis fuit Hatshepsut regina, cuius filia, Neferure, fuit soror uterina Thutmosis III.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apud Manethonen. Etiam in vetustioribus libris historicis lectum Thutmose vel Tuthmosis vel Thothmes, omnibus 'Thoth nascitur' significantibus.
- ↑ Partridge 2002: 202–203.
- ↑ Tyldesley 1996.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Breasted, James Henry. 2001. Ancient Records of Egypt. Vol. 2, The Eighteenth Dynasty. University of Illinois Press. ISBN 0252069749.
- Clayton, Peter A. 2006. Chronicle of the Pharaohs. Novi Eboraci: Thames and Hudson. Etiam Cairi: American University in Cairo Press. ISBN 0500050740.
- Cline, Eric H., et David O'Connor. 2006. Thutmose III: A New Biography. University of Michigan Press. ISBN 0472114670.
- Der Manuelian, Peter. 1987. Studies in the Reign of Amenophis II. Hildesheimer Ägyptologische Beiträge Verlag.
- Gardiner, Alan Henderson. 1961, 1964, 1974. Egypt of the Pharaohs. Oxoniae: Oxford University Press.
- Höber-Kamel, Gabriele. 2001. Thutmosis III. Leben und Werk eines bedeutenden Königs. Kemet 10(3): 5–15. ISSN 0943-5972.
- Lalouette, Claire. Thèbes ou la naissance d'un empire.
- Lalouette, Claire. 1997. Mémoires de Thoutmôsis III. Lutetiae: Calmann-Lévy.
- Maruéjol, Florence. 2007. Thoutmosis III et la corégence avec Hatchepsout. Lutetiae: Pygmalion. ISBN 9782857048947).
- Partridge, R. 2002. Fighting Pharaohs: Weapons and warfare in ancient Egypt. Manchester: Peartree.
- Redford, Donald B. 2003. The Wars in Syria and Palestine of Thutmose III. Culture and History of the Ancient Near East, 16. Lugdunum Batavorum: Brill. ISBN 9004129898.
- Reisinger, Magnus, Entwicklung der ägyptischen Königsplastik in der frühen und hohen 18. Dynastie, Agnus-Verlag, Münster 2005, ISBN 3-00-015864-2
- Sethe, Kurt Heinrich. 1905, 1906, 1927. Urkunden der 18. Dynastie. Vol. 1. Lipsiae.
- Tulhoff, Angelika. 1984. Thutmosis III. 1490–1436 v. Chr. Das ägyptische Weltreich auf dem Höhepunkt der Macht. Monaci: Callwey. ISBN 3766707094.
- Tyldesley, Joyce. 1996. Hatchepsut: The Female Pharaoh. Viking.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Thutmosis III spectant. |
- A Short History of Ancient Egypt: Dynasties XVIII to XX.
- Hatshepsut: from Queen to Pharaoh. Catalogus exhibitionis apud Museum Artis Metropolitanum, cum rebus de Thutmosis.