Taprobane Tamulensis
Taprobane Tamulensis (Tamulice: தமிழ் ஈழம், Tamiḻ Īḻam) est nomen a Tamulis qui insulam Taprobanam borealem incolunt datum nationi liberae Taprobanensi quam affectant. Īlaṅkai (இலங்கை) et Īḻam (ஈழம்) nomina Tamulensia sunt duo pro tota insula.
Saeculo XXI ineunte Tamiḻ Īḻam sicut natio libera Tamulis ipsis visum est. Collegium, quod appellatur Tigres Taprobanae Tamilensis Liberandi (LTTE), fere dimidium administravit terrae eius, quam Tamiḻ Īḻam attribuendam Tamuli putaverunt. Includi enim voluerunt Kilinochchi Mullaiththeevuque regiones, partibus Mannar, Batticaloa, Vavuniya, Trincomalee, Amparai regionum accedentibus.
Pars Taprobanae ad boream spectans quasi res publica sui iuris fuit. Habuit iudicium supremum, vigiles, exercitum, classem, classem aeriam, consilium secretum, etiam aerarium, quae institutiones tamen Taprobanae magistratibus non agnitae sunt.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis.