Jump to content

Sigrida Kaag

E Vicipaedia
Wikidata Sigrida Kaag
Res apud Vicidata repertae:
Sigrida Kaag: imago
Sigrida Kaag: imago
Nativitas: 2 Novembris 1961; Rijswijk
Patria: Regnum Nederlandense

Familia

Coniunx: Anis al-Qaq

Sigrida Kaag, vulgo plenius Sigrid A. M. Kaag (Risvici(nl) nata die 2 Novembris 1961) est legata et politica Nederlandiae.

Rebus Arabicis apud universitates Lugduno-Batavam et Cairensem Americanam, deinde rebus internationalibus apud collegium Sancti Antonii Oxoniense universitatemque Exoniensem necnon scholam nationalem administrationis Parisiensem et institutum Clingendael studuit. Iuxta ministerium rerum externarum Batavense, sed ab anno 1994 iuxta Nationes Unitas operam dedit, anno 2013 in Syriam, anno 2015 in Libanum delegata. A die 26 Octobris 2017 ministra ab evolutione et commercio internationali meret, primo ministro Marcus Rutte. Officium ministrae rerum externarum, quod Halbe Zijlstra die 13 Februarii 2018 renuntiaverat, Sigrida Kaag ad interim suscepit, successore Stephano Blok.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sigridam Kaag spectant.
  • Vita (2014) apud universitatem Exoniensem
  • Vita apud regimen Batavense