Schüttorf
Locus: 52°19′0″N 7°13′0″E
Numerus incolarum: 13 273
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Schüttorf est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Schüttorf est praeterea sedes administrationis communis generalis eiusdem nominis. Ad Schüttorf commune etiam vicus Suddendorf pertinet.
Historia
[recensere | fontem recensere]Schüttorf vicus nomine Scuhtthorp anno 1154 primo in actis descriptum est. Die 13 Novembris 1295 Schüttorf a comite Binethensi oppidum declaratum est[1]. Ad muniendum oppidum murus et castellum Altena aedificatum est. Ruina castelli anno 1973 demolita est. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Schüttorf ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Schüttorf cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit. Magister civium ab anno 2006 Thomas Michael Hamerlik est. Ab anno 2011 Suddendorf vicus[2] ad Schüttorf pertinet, qui anno 1267 primo nomine Zudendarpe in actis descriptum est.
Cives clari
[recensere | fontem recensere]Nati
[recensere | fontem recensere]- Ioannes Leussink (1912 - 2008, rerum politicarum peritus et annis 1969 - 1972 Administer Foederalis Eruditionis et Scientiae
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Schüttorf spectant. |
- Pagina communis generalis Schüttorf
- Pafina incolarum Schüttorf
- Pagina societatis patrioticae Schüttorf